useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 353
Signature: 353

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
358. Hildebrand an dem Berge und seine ehefrau Elisabeth zu Dei desheim nehmen reben vom kloster Otterberg in erbpacht. 1310 dec. 4.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 353, S. 312
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 353, S. 312

    Graphics: 
    x

    Officialis domini . . prepositi Spirensis. Noverint universi presentium inspectores, quod Hildebrandus an deme Berge et Elizabet uxor eius legitima de Dydensheim coram nobis in figura iudicii constituti anno Domini m.ccc.x. feria vi. post festum beati Andree apostoli, confessi sunt et publice recog- noverunt, se sibi et Iohanni filio eorum a religiosis viris do mino . . abbate et conventu monasterii Otterburg, ad dies vite ipsorum tamen duntaxat, duo iugera vinearum sita in terminis ville Dydinsheim, unum videlicet an der Kymhelte inter vineas monachorum de Nova Curia , et unum an der Musehelte apud Gotzonem dictum Lammesbuch in superiore parte pro censu annuo duarum amarum vini, unius clari et unius rubei cum uvis tempore vindemiarum in eisdem vineis, prout in ipsis crescent, annis singulis solvendarum, et dimidia libra seu di

    303

    midio talento cere ad cappellam in curia eorundem monacho- rum annuatim in purificatione beate Marie virginis solvendo et ministrando conduxisse; promittentes easdem vineas in bona et consueta cultura conservare: constituentes nichilominus eisdem . . abbati et conventui pro subpignore unum iuger sive unum Mansmat prati, inferius villam Vorst siti, tendenti super prata dictorum dominorum de Otterburg; ita videlicet, quod vinee supradicte una cum subpignore ad monasterium Otterburg pre- dictum post ipsorum tantum obitum ipso facto cum omni eo commodo et utilitate, prout tempore mortis ultimi dictarum tantum personarum invente fuerint, sine qualibet contradictione devolvantur : hoc tamen adiecto, quod eorum memoria proinde fiat annuatim. Si vero ipsi vel eorum heredes predictos aliquo anno in solutione dicti census fuerint negligentes, dicti abbas et conventus vel eorum procurator ipsas vineas una cum sub pignore predicto attrahere predicto monasterio poterit, prout iuris est et confiscare, et sibi, contradictione quorumcunque non obstante, retinere. Renuntiaverunt etiam prefati conduc tores omni auxilio iuris canonici et civilis, consuetudinis et statuti et omnibus aliis exceptionibus et defensionibus, etiam si de eo deberet fieri mentio specialis, quo vel quibus contra aliquid premissorum venire possent quoquo modo. In cuius rei testimonium sigillum nostrum ad preces dictorum coniugum duximus presentibus appendendum. Datum anno et die pre- notatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.