Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 208, S. 165
Universis presentes litteras inspecturis, Theodoricus Dei gratia maior decanus et.. archidiaconus Coloniensis cognoscere veritatem. Noveritis, quod cum inter Elizabet relictam quon
156
dam Theodorici dicti Gir, Everhardum et fratres suos, filios et heredes eorundem cives Colonienses ex una parte, et reli giosos viros . . abbatem et conventum de Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, ex altera super vinea quadam sita iuxta locum, qui Rinne vulgariter appellatur, apud Overnheim- bach in parochia eiusdem loci, quam vineam dicti . .relicta et eius liberi heredes ad se pro parte media dicebant iure hereditario pertinere, et predictis. . abbate et . . conventu ac Volgnando fratre eorundem asserentibus, eandem vineam pro viginti marcis iusto emptionis tytulo comparasse erga Eberhar- . dum militem de Bopardia, filium quondam Everhardi militis de Bobbardia, fratrem dicte Elizabet, et se numerasse pecuniam de dicta vinea ut dicebatur, eidem Everhardo militi asserenti, se habere mandatum a dicta Elizabet sorore sua et legitimis ipsius heredibus antedictis vendendi nomine ipsorum partem mediam ipsos de dicta vinea contingentem, pretium inde re- cipiendi et warandiam prestandi, de eadem fuisset orta dis cordia et materia questionis, occasione cuius predicta Elizabet et sui liberi antedicti auctoritate nostra arrestari procurarunt Colonie quasdam lagenas vini predictorum . . abbatis et con venais de Otterburg, prout id ex consuetudine approbata et prescripta ad interdictionem nostram dinoscitur pertinere et arrestationes fieri consueverunt. Tandem dicte partes median- tibus bonis viris paci et concordie intendentes super his com- promiserunt et compromittunt in virum honestum Iohannem dictum de Sconecken civem Coloniensem et religiosum virum fratrem Theodoricum magistrum curtis de agris sancti Petri, conversum monasterii Veteris Móntis, Colon, dyecesis, tanquam in arbitros arbitratores seu amicabiles compositores sub pena viginti quinque marcarum Colon, a parte ab arbitrio resiliente parti observanti arbitrium solvendarum : ita quod, quidquid dicti arbitri arbitratores seu amicabiles compositores dixerint, ordi- naverint seu pronuntiaverint super huiusmodi arrestatione vini et medietate dicte vinee seu pretii ipsius, dictas partes ami- cabiliter componendo, quod hoc hinc et inde ratum habere debent, et sub pena predicta inviolabiliter observare, пеc con tra facere vel venire ullo umquam tempore, aliquo ingenio sive causa, consentientes, huiusmodi pronuntiationem, Ordinationen! fieri simpliciter et de plano iuris ordine servato vel non ser vato, cum cause cognitione vel sine cause cognitione, partibus
157
presentibus vel non presentibus. Qui arbitri recepto super pre- missis huiusmodi compromisso pronuntiaverunt, ordinaverunt et statueront in hunc modum: In nomine Domini, amen. Nos frater Theodoricus magister curtis in agris sancti Petri, con- versus monasterii Veteris Montis, Colon, dyecesis, et Iohannes dictus de Schonecken civis Colonieusis, arbitri a predictis par- tibus communiter electi, ut est predictum, recepto in nos hu iusmodi compromisso pronuntiamus, statuimus et ordinamus sub peпa predicta, et sub eadem arbitrando dicimus in hunc mo dum, quod dicta Elizabet et eius liberi antedicti obtineant illam lagenam vini, que arrestata fuit auctoritate predicti do- mini . . decani Coloniensis. Item ordinamus, pronuntiamus et statuimus sub pena predicta, quod frater Volcnandus predictus nomine predicti monasterii de Otterburg ipsi Elizabet et suis liberis predictis in universo tam pro fructibus perceptis hac- tenus de dicta vinea quam pro medietate pretii ipsius solvan- tur et assignentur duodecim marce et dimidia Aquensium de- nariorum, duodecim solidis pro marca qualibet computatis, et quod ipsa medietas vinee ad monasterium dictorum. . abbatis et conventus de Otterburg soluto pretio huiusmodi libere de- volvatur; de quibus duodecim marcis et dimidia dictus Volc nandus ante recessum suum de Colonia sex marcas et dimi- diam tradat et assignet, reliquas vero sex marcas eisdem Elizabet et suis liberis antedictis infra festum beati Martini hiemalis Colonie solvant et assignent; et quod idem frater Volcnandus prefatis Elizabet et suis liberis ante recessum su um ydonee caveat, quod ipsis huiusmodi sex marce residue infra predictum festum beati Martini hyemalis Colonie persol- vantur. Insuper pronuntiamus, ordinamus et statuimus sub pena predicta, quod Elizabet et sui heredes liberi antedicti renun- tient omni actioni et querele, que occasione dicte vinee vel ipsius fructuum ipsis competebat, vel aliquatenus ex quacun- que causa competere videbatur, et sic omnis questio et dis cordia super medietate dicte vinee erit penitus inter dictas partes sopita. Preterea pronuntiamus, ordinamus et statuimus sub huiusmodi pena, quod Elizabet et sui heredes cum pre- dicto Everhardo milite nullam compositionem ineant super me dietate dicte vinee et eius fructibus nisi mediantibus .. abbate et. . conventu predictis, de eorum consensu et ratihabitione et nec rehabeant pecuniam supradictam de medietate vinee
158
supradicte. Quo arbitrio a predictis arbitris sic pronunciato predicta Elizabet et sui liberi, heredes prefati pro se, et pre- dictus frater Volcnandus nomine . . abbatis et conventus pre- dictorum pro se premissa omnia et singula vera esse recognos- centes et expresse confitentes, dicta Elizabet et eius liberi, heredes prefati vendiderunt et tradiderunt dictis . . abbati et conventui ementibus erga eos medietatem dicte vinee ad ha bendum, tenendum et possidendum in perpetuum pleno iure pro pecunia supradicta, et renuntiaverunt а�? renuntiant, effestu- taverunt et effestutant expresse coram nobis medietati dicte vinee ad manus predictorum . . abbatis et conventus et omni iuri, actioni et querele in perpetuum, que vel quod eis in dicta vinea competebat vel aliquatenus competere videbatur. Recog- noverunt insuper et Confessi fuerunt in iudicio coram nobis, se reuuntiationem, traditionem dicte vinee et alia premissa fecisse in presentia dicti fratris Volcnandi coram iudicibus et scabinis Coloniensibus sollempniter in omni forma, prout superius sunt expressa. In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis predictorum arbitrorum ad petitionem eorundem et par tium predictarum his litteris duximus apponenda. Huius rei te stes sunt qui interfuerunt magister Theodoricus, canonicus ec- clesie sancte Marie ad gradus in Colonia, Gerhardus dictus Gir, Theodoricus de Lyntgassen, Everhardus dictus Gir, Theodoricus dictus Gir scabini Colonienses, Conradus dictus de Cornu frater scabinorum, cives Colonienses, quorum sigilla presentibus in testimonium sunt appensa. Nos etiam frater Theodoricus magi ster dicte curtis in agris sancti Petri arbiter, quia proprio si- gillo caremus, sigillum magistri Theodorici canonici ecclesie sancte Marie ad gradus Colonie pro nobis his appensum uti- mur in hac parte. Et nos Iohannes, de Schonecken dictus, ci- vis Coloniensis, coarbiter eiusdem fratris Theodorici magistri dicte curtis, qui dictus est Colnere, sigillum nostrum presenti bus apposuimus. Nos etiam testes prenotati premissa vera esse confitentes sigilla nostra ad petitionem dicte Elizabet et suorum liberorum, heredum predictorum presentibus duximus appo nenda. Et nos magister Theodoricus, canonicus sanete Marie ad gradus Colonie predictus, confitemur sigillum nostrum tam pro dicto fratre Theodorico, dicto Colnere, magistro curtis in agris sancti Petri, ad petitionem eius, quam pro nobis his litteris in testimonium appendisse. Acta sunt hec
159
anno Domini m.cc.lxx.viii. feria ш. post dominicam qua cantatur Cantate.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 208, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/67758718-8895-464f-93a8-413671fd73c0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success