Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 102, S. 88
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 102, S. 88


Consules et universi cives Wormatienses. Omnibus pre- sentium inspectoribus cupimus esse notum, quod Drutmannus, concivis noster, et Drutlindis, uxor eius, memorantes pro sua- rum animarum remedio, curiam suam ante portam Iudeorum apud nos sitam, in qua ipsi nunc habitant, cum omni situ suo et edificiis attiuentibus monasterio sanctissime virginis Marie in Otterburg communicata manu et consensu unanimi liberaliter donaverunt et in manus venerabilis patris domini Walthelmi, eiusdem monasterii abbatis, sollempniter resignarunt, recipien tes eandem curiam de manu ipsius abbatis inhabitandam usque ad terminum vite sue pro dimidia libra cere, annuatim in festo purificationis beate Virginis predicto monasterio de eadem curia censualiter persolvende in recognitionem et argumentum, quod ipsius curie dominium monasterio attineat supradicto. Defunctis autem ambobus coniugibus antedictis. . abbas et. . conventus sepedicti monasterii de memorata curia libere et absolute quid- quid voluerint ordinabunt, salvo tamen maiori ecclesie Worma- tiensi censu quatuor uncearum Wormat, que singulis annis de eadem curia debentur eidem. Ambo etiam coniuges eligunt sepulturam apud monasterium antedictum.
Huius rei testes sunt David et Wolframus milites, Conra- dus Dyrolfi nunc magister civium, Heinricus Richen, Conradus Vosselinus, Ebirhardns de vico Lane, Conradus de Arbore Rosarum, Heinricus Cyppura et Heinricus Holtmud consules, Sygelo Gozmari, Heinricus Rufus, Edelwinus, Wernherus Dy rolfi, Ulricus Militellus, Gerlacus ludeus, Heinricus Amella, Herbordus Raparius, Heinricus, Nycolaus, Iohannes' Richeri, Iohannes Vosselinus et Heinricus Machtolf, concives nostri et alii quam plures.
79
Nos quoque in testimonium et perhennem memoriam pre- missorum presentem paginam ad consensum et petitionem am- borum coniugum predictorum monasterio in Otterburg, Cysterc. ordinis, universitatis nostre sigillo tradidimus roboratam. Acta sunt bec anno ab incarnatione Domini m. cc. lii., in festo sancti Georgii feliciter, amen.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 102, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/67a3dfdf-6f82-433b-9832-3c856a0cccd8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success