Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 266, S. 221
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 266, S. 221


Nos Rupertus et Heinricus comites irsuti fratres. Pari con sensu in his scriptis publice protestamur et notum facimus universis, quod de pensione sedecim maldr. siliginis, quam sin gulis anois ex testamento pie memorie Lyse matris nostre de- functe, nec non et ob salutem animarum viris religiosis in Ottirburg ordinis Cysterc. super bonis nostris in Gugenheim assignare tenemur, iam ad trienniura negligenter pretermissa,
14 *
212
fatemur in quadragiota octo maldris nos predictis dominis ob ligates. Super quibus, videlicet pensione annua et pretaxato debito, cum eisdem amicabiliter couvenimus sub hac forma, ut de molendino nostro sito in Munsterapplan prefatam pen- sionem annis singulis recipiant, et siquid residuum ibi cesse nt, debitum ex hoc minuatur, donec penitus fuerit persolu- tum. Est etiam hoc adiutum, quod cum bona nostra in Gu- genheim, que ad tempus a nobis alienavimus, ad nos et in usus nostros redierint, prenominati viri debitum, siquid fuerit residuum, in eodem molendino successive requirant, pensionem autem sepedictam in Gugenheim annuatim requirant, prout auc- toritate littere nostre aliquando eis collate hactenus consue- verunt. In cuius rei testimonium et munimen nostrum sigil- lum presentibus est appensum. Datum anno Domini m.cc.xcvii. in festo sancti Lamperti.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 266, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/acfd63c5-5236-4070-8074-6d671b59024b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success