Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 126, S. 109
Nos Arnoldus camerarius, Fridericus scultetus, .. iudices, consilium et universi cives Moguntinenses. Constare cupimus uni- versis, quod Carisma vidua, nostra concivis, domum et curiam suam apud sanctum Mauritium in civitate Moguntina sitas et alia universa bona eius mobilia et immobilia post eius obitum pro salute anime sue in honore beate virginis Marie monasterio et conventui in Otterburg, Cysterc. ordinis, pure et simpliciter
7 *
100
legavit et contulit propter Deum. Acta sunt Maguntie, coram Cristiano iudice, Heinrico dicto ad Humeln, in forma iudicii Mogunt. super eo sententiam promulgante, presentibus quoque manu fidelibus subnotatis: Lodowico Haumenger, Friderico balneatore, Petro calcifice, Nibelungo, Heinrico de Mandel- baume, civibus Mogunt. anno Domini m.cc.lvii., in quinta feria ante festum apostolorum Symonis et Iude. In horum itaque testi monium evidens sigillum civitatis Moguntinensis presentibus dig- num duximus apponendum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 126, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/6ad7598e-30a0-4217-92e1-77bd796a8fee/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success