Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 189, S. 152
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 189, S. 152

Ego Heinricus de Honecken, felicis recordationis filius Reinhardt', et uxor mea Margaretha. Universis tam presentibus quam futuris, quibus innotuerit presens scriptum, volumus esse notum, quod nos communicata manu parique consensu duo iugera nostra frugifera apud civitatem Lutrensem in Leimendale sita iuxta crucem, ad nos proprietatis titulo pertinentia, pro duodecim libris Hallens. nobis assignatis, viris religiosis, in Christo nobis dilectis domino G .. . abbati et conventui in Ot terburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, dedimus et vend i- dimus pleno iure proprietatis perpetuo colligenda, et in usus proprios prout maluerint convertenda ; assignantes eisdem dicta iugera, presentibus iuris sollempnitate more debito accedente. In cuius rei testimonium et debitam firmitatem, ne ab ullo successorum nostrorum nobis iure hereditario succedente me- morati de Otterburg possint aliquatenus molestari super iuge- ribus antedictis, presentem litteram nostro sigillo duximus robo- randam. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxv.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 189, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/9597d8a7-8612-44c6-8861-4415fb2016bb/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success