useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 199
Signature: 199

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
202. Agnes wittwe Conrads von Lichtenstein und ihr sohn Conrad bekennen kein recht auf die guter des klosters Otterberg zu Alsenz zu haben. 1277 tan. 21.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 199, S. 158
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 199, S. 158

    Graphics: 
    x

    Ego Agnes, relicta Conradi bone memorie de Liechten stein, et Conradus, filius meus uterinus. Universis tam pre- sentibus quam futuris, quibus innotuerit presens scriptum, vo- lumus esse notum, quod in bonis in Alsenzen, proprietate ville eiusdem, curie ibidem cum omnibus iuribus et aliis at- tinentiis, censibus, nemoribus, molendino, agris, pratis, que- madmodum in litteris sancte sedis Moguntine, iudicum ordi- nariorum et iudicum curie Wormatiensis recognoscendo pub lice plenius expressimus et conscribi fecimus, in his omnibus pretactis et litteris inde conscriptis nichil iuris aut etiam in- posterum actionis nos habere aut aliquatenus babituros, pub lice confitemur presentibus, protestantes eo, quod ego Agnes, nondum dicto Conrado meo filio procreato, aut etiam filia- bus, una cum marito meo Conrado de Liechtenstein memo- rato, religiosis viris .. Ulrico abbati et conventui de Ottir

    149

    burg, Cysterciensis ordinis, dyecesis Moguntine, dedimus votis concordibus et vendidimus predicta omnia in Alsenzen, Ga- nenbach, Wisenbach perpetuo possidenda, prout in litteris iude confectis^ sigîlli mei mariti munitis, plene ac evidentius per ordinem continetur. Sed ad maiorem nunc cautionem fide data promittimus, interposito iuramento, contra presens scrip- tum ac alias litteras pretactas nunquam per nos vel per alt- quem hominem ad impulsandum vel vexandum dominos pre dicts de Ottirburg nos inposterum opponendos. In testimo nium premissorum, quia propriis sigillis caremus, presens scriptum sygillis domine priorisse et conventuus sancti Lamperti Spirensis dyecesis, iudicum ordinariorum curie Wormatiensis et domini Wilhelmi custodis maioris ecclesie Wormatiensis rogavimus communiri. Nos priorissa sancti Lamperti et con- ventus loci eiusdem, et nos iudices Wormatienses, et ego Wilhelmus custos Wormatiensis publice profitemur ad peti- tionem predictorum Agnetis et Conradi nostra sigilla presen- tibus apposuisse. Datum anno Domini m.cc.lxx.vii., in die beate Agnetis virginis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.