Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 295, S. 255
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 295, S. 255

Nos . . iudices. . consules et universi cives Spirenses. Cunctis presentium inspectoribus cupimus esse notum, quod coram nobis et Engelmanno de Gummersheim sculteto Spi- rensi constitutus in publico dominus Iohannes dictus Zynemin, canonicus ecclesie sancte Trinitatis Spirensis, vendidit et tra- didit, ac se vendidisse ac tradidisse presentibus recognoscit Elizabet converse, filie quondam Iohannis de Herlesheim, con- civis nostri, curiam et domum cum suis attinentiis, que quon dam erant dominorum de Portzheim, sitas apud ipsum domi num Iohannem ex uno latere, et in fine vici fratrum ex alio, pro quadraginta quinque libris Hallens. legalium et bonorum. Quos Hallenses confessus est dictus dominus Iohannes, se a dicta Elizabet recepisse et in utilitatem suam integre conver tisse, constituens se warandiam dictarum curie et domus cum suis attinentiis per annum et diem, secundum ius et consue- tudinem civitatis Spirensis, et quod nullus census amplior ce dit de eisdem quam census quatuor unciarum Hallens. et octo Hallens. pro cappone, qui cedit sorori Erlonis de Flecken stein, super quibus dictus scultetus hos dedit in testes, scili cet Knolzonem Zolner et Sigelmannum Guntrami, civium ma- gistros, Iohannem Kranch, Conradum ad Columbam, Heinri- cum Cluppel, Conradum Retscheln, Wernherum Sidenswanz, Gotzonem Lamesbuch, Ulricum de Rorhus, Ebelinum ante Monasterium, Conradum Lamesbuch et Wercemannum dictum Holtmunt, consules Spirenses, et quam plures alios fide dig nos. Et nos in testimonium eorundem nostre civitatis sigillum ad preces dictarum partium appendimus huic scripto. Datum anno Domini m.ccc.ш. feria iiii. ante festum beati Iohannis baptiste.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 295, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/6d544ad4-63da-467c-8514-b01a4a4b3993/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success