Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 276, S. 232
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 276, S. 232


Nos frater Gerhardus totusque conventus in Otterburg, or- dinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, ac nos Syfridus prepositus to tusque conventus Lutrensis ecclesie, ordinis Premonstr. Wor- mat. dyecesis. Tam presentibus quam posteris tenore presen tium cupimus esse notum, quod cum inter nos super quibusdam lacubus ac aliis quibuscunque altercatio verteretur, demum cau sam dicte altercationis discreto viro Eckeberto militi de Duren- keim concorditer velut arbitro legittimo commisimus fine debito decidendam, ratum et gratum habituri, quidquid dictus arbiter pro abolenda huius questionis materia iuxta sue ordinationis modulum ordinaret. Statuit igitur dictus arbiter ac arbitrando pronuntiavit, primo, quod dictus abbas et conventus in Otter- burg renuntiaret quinque solidis Lutreusium denariorum, quos curia in Morlutra eis pro minuta decima debuit annuatim, ac renuntiaret censui unius capponis, quem ecclesia Lutrensis de via molendini iuxta Morlutern eis pro censu annuo persolvebat. Item statuit secundo ac arbitrando pronuntiavit, quod prefati abbas et conventus in Otterburg remitterent preposito et con- ventui in Lutra novem uncias Hallens. de duabus libris Halleos., quas eisdem de curia sita in Spira nomine census debebant, quousque abbas et conventus in Otterburg eis novem uncias in alio loco satis tuto et certo sine omni fraude assignabunt in perpetuum percipiendas. Item tertio statuit ac arbitrando pro nuntiavit, quod memorati abbas et conventus in Otterburg re- nuntiarent omnibus actionibus, questionibus, iniuriis manifests vel occultis, certis vel dubiis, quas contra prenominatos prepo- situm et conventum in Lutra habere videbantur usque ad pré sentem diem super terris, pratis, pratorum vallibus, silvis, aquis,
223
aquarum decursibus, nemoribus, cultis vel incultis, ac omni auxilio vel beneficio iuris canonici vel civilis, per quod predicta, vel aliquod predictorum elidi posset, vel aliter impediri. Pre- terea memoratus arbiter statuit ac arbitrando pronuntiavit versa vice, quod prepositus et conventus in Lutra renuntiarent omni iuri, quod eis competebat ratione lacuum seu stagnorum duo- rum, que fecerunt predicti.. abbas et conventus in Otterburg, et videntur restagnare, ac allodium Lutrensis ecclesie restag- nando in dampnum non modicum occupare. Item statuit а�? ar bitrando pronuntiavit, quod prepositus et conventus in Lutra similiter renuntiarent omnibus actionibus, questionibus, iniuriis manifestis vel occultis, certis vel dubiis, quas contra prefatos.. abbatem et conventum in Otterburg habere videbantur usque in presentem diem super terris, pratis, pratorum vallibus, sil- vis, aquis, aquarum decursibus, nemoribus, cultis vel incultis, ac omni auxilio et beneficio iuris canonici vel civilis, per quod predicta, vel aliquod predictorum elidi posset vel aliter impe diri. Item statuit ac arbitrando pronuntiavit, quod quecunque partium dictam compositionem ab ipso iuxta suam conscientiam rite ordinatam infringeret, ipsi arbitro novem libras Hallens. ac parti adverse arbitrium servanti viginti libras solvere teneatur. �?ec ordinatio seu compositio facta fuit presentibus Amoldo milite de Montfort, Dylmanno plebano in Gerswilre, Hermanno dicto Graz advocato, Symone de Mensenbach, Heinrico de Wil- rebach, Gudelmanno de Alsenzeburne tunc advocato de Gre venstein aliisque pluribus fide dignis, quorum testimonium super hoc fuerat invocatum. Insuper nos frater Gerhardus abbas et conventus in Otterburg, ac nos Syfridus prepositus et conven tus in Lutra dictam Ordinationen! seu compositionem ratam et gratam habentes presentes litteras nostris sigillis duximus sigil- landas Datum anno Domini m.cc. nonagesimo nono, in cra- stino Petri et Pauli apostolorum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 276, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/78caecf6-ea7a-4371-a87b-7eb9a4538f45/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success