Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 342, S. 304
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 342, S. 304


Nos Georius et Conradus fratres, comites irsuti. Litteris presentibus notum esse volumus universis, tam presentibus quam futuris, publice protestando, quod pie memorie nostri genitores dominus Georius et domina Margaretha, religiosis viris abbati et conventui de Ottirburg, in quorum monasterio sunt sepulti, redditus annuos et perpetuos decem librarum Hallensium, de nostra bona voluntate et consensu voluntario, pro testamento in sua voluntate ultima Iegaverunt, ut in ip sorum anniversary"s dictus conventus in Ottirburg annis sin gulis refectionem piscium habeat, et eorum memoria eisdem diebus cum consuetis ac Deo beneplacitis orationum obsequiis a dicto conventu perpetualiter peragatur, quos redditus decem librarum annuos et perpetuos predictis abbati et conventui in Ottirburg percipiendos absque omni contradictione nostra seu heredum nostrorum annis singulis de censibus seu redditibus in Nuszbach, nobis per silvestrem comitem in pignore obli
295
gatis, eo tempore sive temporibus, quo vel quibus nobis por- rigi consueverunt, nostrarum presentium litterarum testimonio assignamus, mediantibus conditionibus infrascriptis ; videlicet quod de prescriptis decem libris conventus in Ottirburg annis singulis in anniversariis memoratis refectionem piscium habeat, quemadmodum est pretactum. Quod si per quamcumque occa- sionem, preter dispersionem conventus, quam Deus pro sua misericordia semper avertat, infra quindenam dictorum anni- versariorum vel post non fuerit adimpletum, tociens quociens fuerit neglectum, id, quod neglectum est, dare et reddere nobis seu nostris heredibus, contradictione qualibet postposita, tene- buntur. Est etiam hoc adiectum, quod nos et nostri heredes semper potestatem debemus habere, dictos redditus decem lib- rarum Hallensium cum centum libris Hallensium redimendi, que centum libre per abbatem et conventum predictos pro pensione perpetua convertentur ; de qua pensione modo simili conventui providebitur sub pena negligentie supradicta. Prete- rea quandocunque census sive redditus predicti per silvestrem comitem a nobis redempti fuerint, sepedicti abbas et conventus centum libras primo et principaliter recipient convertendas pro pensione perpetua, ut est dictum. Que omnia et singula pro nobis et pro nostris heredibus promittimus inviolabiliter obser vare, dantes supradictis abbati et conventui in Otterburg has patentes litteras, anno Domini m.ccc.ix. Valentini martyris, si- gillorum nostrorum munimine roboratas.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 342, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/726b3f0e-f705-47bb-91ec-bc6555780453/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success