Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 87, S. 76
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 87, S. 76


Innocentius episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati et conventui mouasterii sancte Marie in Otterburg, Cysterc. ordinis Mogunt. dyecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus digne ac laudabiliter serviatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit et vota, bene servientibus multo maiora re tribuat, quam valeant promereri, nichilominus tamen cupientes Domino reddere populum acceptabilem, Christi fidèles ad com- placeudum ei quasi quibusdam illectivis premiis, indulgentiis scilicet et remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divine
67
gratie aptiores. Cum igitur, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, ecclesîam monasterii vestri proponatis annuente Do mino facere dedicari, ut ipsa ecclesia congruis honoribus fre- quentetur, et advenientes ad eam dono celestis gratie gaudeant se refectos, omnibus vere penitentibus et oonfessis, qui dictam ecclesiam in diebus dedicationis eiusdem ecclesie ac festivitatum beate Marie virginis, in cuius bonore prefata ecclesia est Гц On data, venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis mi-* sericorditer relaxamus. Datum Lugdupi, mi. kal. octobris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 87, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/7409a2d7-cc64-4d2f-b551-8fb40e5c1c7f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success