Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 225, S. 181
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 225, S. 181

Iudices Wormatienses. Ne ea, que aguntur in tempore, lapsu temporis elabantur, necesse est, ea in memoriam homi- num scripti testimonio communiri. Eapropter ad universorum volumus notitiam pervenire, quod constituta in presentia nostra anno Domini m ccxxxxi. vigilia beati Bartholomei apostoli Elizabet, filia quondam Machtolfi cerdonis, religiosa compos corpore, sana mente donatione legitima inter vivos contulit ac tradidit se et sua omnia, res mobiles et immobiles, nichil pe- nitus excepto, monasterio beate Marie in Otterburg, Cysterc. ordinis Magunt. dyecesis, pure et simpliciter propter deum, reservans sibi usufructum in eisdem. Est autem hec adiecta conditio, quod ipsa Elizabet de scitu abbatis monasterii pre dicti, intimatione de hoc sibi prius facta, possit vendere de re bus suis iuxta quod ipsius exposcit necessitas, et legare etiam de eisdem prout utile visum fuerit et honestum. In cuius dona tionis coram nobis facte testimonium ac evidentiam pleniorem presentem litteram sigillo curie Wormat. ad petitioners ipsius Elizabet dedimus . . abbati et conventui monasterii supradicti fideliter roboratam. Acta sunt hec presentibus . . plebano sancti Magni parocliiano ipsius Elizabet, Philmanno, Wernhero Amelle, Wernhero Ritterchin consulibus, Petro filio ipsius Rit- terchin, Voltzone genero Dylmanni apothecarii, civibus Wormat. et pluribus aliis fide dignis. Anno et die memoratis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 225, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/757707ae-e9f2-4fd9-a66c-d24c04a0ef3d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success