Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 251, S. 208
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 251, S. 208

Nos Heinricus de Spanheim ac Kunegundis coniuges. Lit- teris presentibus publice profitemur et ad universorum notitiam, tam presentium quam futurorum, volumus pervenire, quod in nostra presentia constituti scultetus et scabini ville nostre in Albesheim recognoverunt et publice sunt professi, quod pie memorie domina Lukardis de Bolandia, socrus nostra, et Io- hannes quondam filius eius, ad quos tunc auctoritas, ius sive dominium ville Albesheim ex integro et plenarie pertinebat, curiam dominorum de Otterburg in ipsa villa Albesheim sitam, cum suis perlinentiis ab omnibus exactionibus, precariis, hos- pitiis, halbergis (herbergis ?) et aliis servitiis quibuscunque li- beram fecerunt penitus et immunem. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillis nostris propriis duximus roborandam. Actum anno Domini m.cc.xcii. crastino Thome apostoli.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 251, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/7e493a60-b0d0-450f-adcc-f3f7a3203f5e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success