Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 179, S. 144
Gregorius episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Ottirburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equi- tatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati, omoes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus per privilegia seu alias indulgentias vobis et monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactio- num a regibus et principibus et aliis Christi fidelibus rationa- biliter vobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni, vi. idus februarii, pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 179, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/b0543054-2074-45b2-8f8e-448e5c0b9d35/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success