Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 210, S. 169
Ego Gotfridus dictus de Odenbach, et Gertrudis uxor mea. Universis tam presentibus quam futuris, quibus innotucrit pro sens scriptum, volumus esse notum, quod nos, ob reverentiam et honorem Marie virginis gloriose et ob remedium animarum nostrarum omniumque progenitorum nostrorum animarum salu- tem, viris religiosis domino abbati et conventui monasterii de Otterburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. diecesis, communicata ma nu parique consensu dedimus et assignavimus omnes homines, quos in parochia Horbach Wormat. dyecesis habuimus, vel habere hacteuus videbamur, cum omni iure, quo iidem ad nos respectum habebant, tytulo subiectionis vel etiam servitutis me- moratis de Otterburg perpetuo servituros, quemadmodum nobis annis singulis tenebantur. In testimonium et robur perpetuum pretactorum presentem litteram sub sigillo illustris domini Fri- derici comitis de Liningen, cum sigillo proprio careamus, pre dictis de Ottirburg tradidimus communitam. Nos Fridericus
160
comes de Liningen ad petitionem fidelis nostri Gotfridi de Oden bach et uxoris sue Gertrudis publice recognoscimus, nostrum sigillum presentibus apposuisse. Actum et datum anuo Domini m.cc.lxxviii. nonas novembris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 210, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/84d94252-7165-451d-8b10-f047ffe45824/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success