Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 249, S. 206
Noverint universi presentium inspectores, quod nos Eliza- bet, relicta quondam Syfridi militis de sancto Albino, Iohannes Syfridus et Syfridus milites, et Iacobus, filii nostri, legavimus et presentibus legamus custodi monasterii in Ottirburg, ob re verentiam Dei et gloriose virginis Marie ac salutem animarum nostrarum, unum maldrum siliginis Castrensis mensure annue pensionis in perpetuum, apud dictum Wolfgang et Cungundim uxorem eins in villa Potzbach commorantes pro tribus libris Hallens. comparatum, pro cereo indeficienti accendendo in cap
197
pella, que sita est in porta ipsius monasterii, infra elevationem dominici corporis propter devotionis augmentum ac ipsius mi- sterii reverentiam, secundum quod in universali ecclesia per fideles quosque fieri consuevit. Subpignora quoque, nobis ob firmiorem certitudinem ab eisdem coniugibus ratione eiusdem maldri deputata, videlicet pratum molendini, item pratum, quod fuit commune sibi et Wignando, et pratum in fine ville, pre- dicto custodi coram sculteto et scabinis in Potzbach nostro no mine promisimus assignare, hac adiecta conditione, ut si ipsi coniuges prefatum maldrum non persolverent ante nativitatem beate virginis Marie cum dimidia libra cere, seu etiam succes sors eorundem, mox ipso facto caderent a iure suo, et sub pignora ad custodem devojverentur, contradictione qualibet non obstante. Preterea si memorati coniuges vel successores eorun dem aliquam violentiam seu temeritatem custodi, qui pro tem pore fuerit, vellent super prelibatis pignoribus contra iustitiam irrogare, nos Elizabet et filii nostri, si commode emendari non poterit, succurrere volumus sibi auxilio brachii secularis. In quorum omnium testimonium et evidentiam pleniorem sepedicto custodi hanc litteram dedimus nostri sigilli munimine roboratam. Actum et datum anno Domini m.cc.xcii.iiii. kall, iunii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/8521c687-bc9a-4c31-a325-7ab3f7206ff4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success