Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 350, S. 309
Nos Heinricus Dei gratia prepositus ecclesie Wormat. et Emicho domicellus de Duna. Litteris presentibus notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris, quod accedente
300
nostra voluntate benevola, assensu quoque nostro libero et es presso domina Kungundis, pie memorie nostra genitrix, in sua voluntate ultima dedit et legavit viris religiosis abbati et con- ventui monasterii in Ottirburg, ubi et in quo monasterio eccle- . siastice est tradita sepulture, tres libras Hallens. census perpe- tui, duas libras de censibus nostris propriis et liberis in Wie lenstein, et tertiam libram de censibus et proventibus allodii nostri in Hunrescherren, eisdem abbati et conventui annis sin gulis perpetualiter assignandas, mediantibus conditionibus infra scriptis, videlicet quod de predictis tribus libris Hallens. annuis et de obventionibus dextrarii et equorum, quas in morte quo- rundam (quondam) Wirici, dilecti fratris nostri, similiter rece- perunt, eorundem, scilicet nostre genitricis atque fratris nostri dies anniversaria annis singulis cum servicio piscium, vini de Kalstat atque panis albi in cena domini, in qua omnes fratres, tam monachi quam laici communicant, in dicto conventu per petualiter porrigatur. Et quia eadem die non est consuetum aliquas exequias fieri defunctorum, ipsorum cuiuslibet memoria in die anniversaria sua propria cum consuetis orationibus a dicto conventu perpetualiter peragetur. Si vero, quod absit, predictum servicium dicto conventui subtractum fuerit vel ne- glectum, tociens quociens neglectum fuerit, abbas et cellerarius quicunque pro tempore fuerint, nobis atque nostris heredibus dare et assignare septem libras Hallens. pro negligentia tene- buntur. Est etiam hoc adiectum, quod nos atque nostri here des predictas tres libras Hallens. annui census cum triginta libris Hallens., quandocunque nobis placuerit, redimere possu- mus et valemus. Quibus redemptis vel non, semper servicium prehabitum cum pena negligentie apposita in vigore debito per petualiter remanebit. In quorum Omnium evidens testimonium ac debitam firmitatem sigilla nostra presentibus litteris sunt ap- pensa. Datum anno Domini m.cce.x. feria v. ante festum beati Iohannis baptiste.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/b5f5e833-06cb-44ef-b253-45550cc014eb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success