Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 2, S. 11
Religiosorum successio hominum utriusque claustri, scilicet eorum qui apud sanctum Lampertum degunt, et eorum qui in Otterburg conversantur, noverit quod ego Sigeh.. . abbas sancti Lamperti cum consilio et consensu fratrum meorum, predictis fratribus de Otterburg partem agri prope villam Du- renkeim in monte sancti Michahelis hereditario iure concessi. Eo autem tenore hoc feci, ut iidem fratres de Otterburg clau- , stro sancti Lamperti singulis annis in festo sancti Martini qua tuor nummos offerant, et his oblatis eundem agrum ad omnem utilitatem suam quiete possideant. Si quis conventionem istam absque iure temptaverit iufringere, offensam Dei et sancti Lam perti nisi resipuerit incurrat. Testes huius ex claustro sancti Lamperti : Dyemo prior, frater Lampertus elemosinarius, Ger- valch cellerarius; ex parte fratrum de Otterburg: Stephanus abbas, Rudolfus prior, Warnherus cellerarius, Adelbero ^antor.
Otterberger Urkundenbuch.
i
2
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/8dea0bee-4b27-4ba0-8d79-87a89df21893/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success