Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 44, S. 45
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 44, S. 45


In nomine Domini. Ego Gerbodo Dei gratia maior pre- positus in Moguntia. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris, quod querela villanorum de Heseloch adversus ecclesiam de Otterburg super quibusdam terris, quas Gerungus de Dyttelnsheim diu vendiderat fratribus de Otterburg, quas homines de Heseloch et sacerdos asserebant datas fuisse in ele- mosinam ecclesie de Heseloch ad censum quendam, in hunc modum sopita fuit. De consensu et mandato nostro archipres- biter noster de AIzeia accessit ad locum, et partibus convocatis cum viris prudentibus ordinavit et statuit, ut de terris, propter quas querela orta fuerat, anuuatim redderentur tria maldra sili
3 *
36
ginis ecclesie de Heseloch, ut de illis, que ad lumina neces- saria sunt, provideantur, et de cetero fratres de Otterburg pre- fatas terras possideant in pace et quiete. Ordinationen! istam habemus ratam et utrique parti presentis scripti testimonio cum appensione sigilli nostri confirmamus. Testes horum affuerunt : Merbodus et Fridericus, Gerungus prefatus, Cuno milites, Hein- ricus scultetus, Dydericus Biel, Godeschalcus et Alius eius Go- descalcus, Hermannus senior, Merbodo filius Gerungi et ceteri villani quam plures. Actum anno dominice incarnationis m. cc. xxvii., mense martio.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 44, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/957971fd-c417-477f-9cdb-13c596502e91/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success