Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 244, S. 200
Nos. . Dei gratia abbas et conventus monasterii de Prum men, ordinis sancti Benedicti Treverensis dyecesis. Litteris
191
presentibus publice profitemur et notum esse volumus universis tam presentibus, quam futuris, quod nobilis vir dominus Hein- ricus de Spanheim comes et Kungundis sua collateralis mediam partem decime maioris et minute, excepta decima vini, in villa Albesheim Mogunt. dyecesis, in feodum sibi concessam ab illustri domino Friderico comite de Lyningen, tanquam minor vasallus habuit; quam partem decime predictus comes de Ly ningen a nobis sibi concessam perpetuo in feodum tanquam maior sive principalis vasallus tenuit hactenus et possedit, in nostra presentia constitutus predictam partem decime cum omni utilitate et iure, quod idem dominus Heinricus comes de Span- heim in dicta villa Albesheim habuit hucusque, ex causa ven- ditionis pro septingentis libris Hallens. minus decem contracte de prefati comitis domini Friderici de Lyningen consensu et libera voluntate, sicut in eius litteris vidimus contineri in.. con- ventum et.. ecclesiam de Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, transtulit simpliciter et de plano. Nos vero attendentes pium existere et favore subnixum quod cum decime, que divini iuris esse noscuntur, detinentur a laycis, ad usum ecclesiasti- cum revertantur, venditioni prenotate et translationi partis pre- dicte decime nostrum consensum plenarium adhibemus, trans- ferentes omnem utilitatem nostram et ius quoad dictam deci- mam totaliter in prenotatos conventum et ecclesiam de Ot terburg et ipsorum successores perpetuo possidendam, et volu- mus ipsam translationem esse vallatam perpetua firmitate, maxime cum iuri ecclesie nostre in modico seu omnino in millo dispendium generetur, eo quod predictus comes de Span- heim in restaurationem et recompensam predicti feodi, quod a prefato comite obtinebat, et idem . . comes a nobis, prout prc- dictum est, habuit, partem castri in Bolanden, que ipsum con- tingit, quartam videlicet, nobis et sepedicto comiti de Lyningen loco feodi resignavit, et a predicto comite sibi perpetuo in feodum concessam recepit, prout in prefatis eius litteris con- tinetur, quam partem castri acceptavimus, recognoscentes per assignationem partis eiusdem recompensam sufficientem nobis fore factam, et eam prenotato comiti de Lyningen loco me morat i prions feodi tanquam maiori seu principali vasallo ha bendam concedimus titulo feodali. Ne igitur propter malitiam hominum, que de die in diem non decrescit, conventus et ecclesia de Otterburg sepedicta vel ipsorum successores aliqua
192
molestie vel turbationis seu impetitionis nebula in posterum agitentur, nos nomine nostro nostrorumque successorum re- nuntiamus omni iuris auxilio canonici et civilis, consuetudini, statuto, privilegiis, in integrum restitutioni et aliis omnibus quibuscunque, que opponi vel obiici possunt contra predictam venditionem, translationem, permutationem et formam earun- dem, et contra presens a nobis super premissis traditum pu blicum instrumentum. Quod in memoriam predictorum omnium et testimonium supradictis. . conventui et ecclesie de Ottirburg sigillis nostro ac nostri conventus tradimus communitum. Da tum anno millesimo cc.xci. in die beati Matthie apostoli.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 244, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/969ce542-08c9-4f7d-b5c5-57b78f739096/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success