Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 84, S. 75
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 84, S. 75

Cristianus, dei gratia sancte Moguntine sedis electus, con- firmatus et consecratus, sacri imperii per Gerroaniam archican- cellarius. Universis tam presentibus quam futuris litteras has visuris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quamquam omnium ecclesiarum nostre sollicitudini subiectarum profectibus intendere provide teneamur, tamen eas specialius prosequi mur gratia et favore, quarum personarum devotio nobis per vite merita clarius elucescit. Hinc est, quod dilectorum in Christo religiosorum virorum .. abbatis et.. conventus monasterii in Otterburg, Cysterc. ordinis nostre dyecesis, supplicationibus annuentes pio compassionis affectu, ecclesiam in Santbach no stre dyecesis cum omnibus eius pertinentiis, cuius ius patrona- tus pertinet ad eosdem, ad consummationem fabrice ipsius monasterii, ad honorem Dei et beate virginis Marie laudabiliter inchoate, ac eorundem .. abbatis et conventus inopiam suble- vandam, eiusdem .. abbatis et conventus usibus duximus per petuo applicandam. Ita videlicet quod per vicarium ydoneum loci archidyacono presentandum in ipsa ecclesia debite procu- rabunt divina. Cui vicario de proventibus eiusdem ecclesie annuatim portionem congruam ministrabunt, de qua idem nobis aut successoribus nostris et loci archidyacono de iuribus nostris, prout est debitum, valeat respondere, accedentibus ad premissa nostri capituli Moguntini et loci ipsius archidyaconi consensibus voluntariis et expressis. In cuius rei evidentiam et perpetuam firmitatem presens scriptum nostro sigillo duximus roborandum. Actum apud Scharphenstein, anno Domini m. cc. xlix., nonas angusti.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/97e945b5-b982-4100-9066-cd6c072cb4c2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success