Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 316, S. 275
Nos Kunegundis magistra totusque conventus cenobii in Ulenhusen. Recognoscimus publice per presentes, quod nos omnia bona, que nobis honorabilis vir dominus Bartholomew sacerdos, quondam plebanus in Heimbach, contulit et legavit, sicut in litteris super eo confectis plenius continetur, eidem domino Bartholomeo reddidimus et resignavimus in manus suas una cum litteris antedictis, renuntiantes eisdem per pre sentes publice, quolibet sine dolo, ut de dictis bonis et lit teris vendere, alienare, legare libere possit et disponere, quid- quid sibi videbitur expedire. In cuius rei testimonium hanc litteram eidem domino Bartholomeo sigillo nostri conventus
266
predicti dedimus roboratam. Anno Domini m.ccc.v.viii. idus Septembris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 316, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/996b503a-d5b8-4c6b-bfaf-037a659ebfbd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success