Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 37, S. 40
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 37, S. 40


C. prepositus sancti Petri, et C. custos maioris ecclesie Mogunt. iudices delegati, et C. camerarius Moguntinus. Om nibus hanc paginam inspecturis salutem. Accessit ad nos Theo dericus civis Mogunt. significans nobis, quod plus quam biennio ante contractas ab eo nuptias cum filia Iohannis institoris duas vineas in Heimbach ab ecclesia in Otterburg emptionis titulo comparavit, et post celebratum emptionis contractual proprie- tatem ipsarum vinearum pro remedio anime sue in perpetuam elemosinam legittime contulit ecclesie memorate, ea conditione apposita, quod ipse ad dies vite sue duntaxat medietatem debe- ret percipere de fructibus earundem, postea autem eedem vinee ad prefatam ecclesiam libere et absolute pertinere deberent; ita quod ex tunc ad aliquam prestationem fructuum nec ei nec heredibus suis ecclesia amplius teneatur. Et dum hec omnia prefatus Theodoricus ex una parte, abbas et cellerarius sepe- dicte ecclesie ex altera confiterentur, nobis presentibus, vera
31
esse, tandem ad instantiate utriusque partis super his, que dicta et facta sunt hinc inde publicum hoc fieri iussimus instru- mentum. In cuius rei evidentiam sigillé- civitatis et eo, quo delegati iudices uti solent, presentem paginam duximus munien- dam. Conceptum est autem hoc instrumentum anno dominice incarnationis m. ce.xxi. mense martio. Huius rei testes sunt: Arnoldus decanus, Herburdus canonicus sancti Victoris, Cune- mannus cantor sancti Petri, Theobaldus custos, Reynnerus, Iohannes de Cussela, Gerhardus canonicus sancti Stephani, Cristianus cantor, Herburdus canonici maioris ecclesie; Iayci: Emicho de Wirebach, Arnoldus Walbodo, Heinricus et Her burdus de Wackerinheim, Iohannes de Albicho, Iohannes in stitor et Wernherus filius eius et alii quam plures.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 37, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/9a5f303d-46da-4b2d-9571-694f6adf600f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success