Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 38, S. 41
Ego Wernherus de Bolande, Dei/gratia aule imperialis 'da- pifer. Universis tam presentibus quanTfuturis notum fieri volu- mus, quod cum Syfridus, filius Bertolfi ruß de Gerswilre, querimoniam movisset adversus claustrum de Otterburg coram nobis iudicio presidentibus loco domini . . imperatoris apud Lutram, causa hinc inde ventilata . . abbas et fratres sui allo dium illud in Gerswilre, quod patris et matris predicti Friderici (Syfridi?) quondam fuit, et de quo querela vertebatur, iusto iudicio et auctoritante senteutia legitime optinuerunt claustro suo. Ad cuius rei memoriam, ne de cetero claustrum illud ab aliquo inquietari possit, presentia scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Testes: Wernherus Colbo, Gerwinus de Kalstat, Anselmus de Deynsberg, Conradus de Menzwilre, Dydericus dapifer de Gauwersheim, Karulus de Kedenheim, Bernhelmus et frater eius Herburdus, Reinfridus de Alzenzenbrunne, Petrus de Lutra. Acta sunt hec apud Lutram, anno gratie m. cc. xxi., viii. kalend. aprilis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 38, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/38be9854-818a-4d0b-9ecc-9da6d25cc8b3/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success