Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 81, S. 70
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 81, S. 70


Philippus de Hohinvels. Constare cupimus universis pre- sens scriptum visuris, quod siquis bona sua, in nostro districtu apud Drechtingeshusen sita, ecclesie in Otterburg conferre, vendere vel legare voluerit, de nostra bona voluntate faceré poterit et consensu. Siquis etiam contulit, veadidit vel legavit
61
dicte ecclesie de bonis, ibidem in Heymbach sitis, habebimus ratum et firmum, id quod fecit vel facere presumpserit, nulla- tenus revocantes, salvo tamen in hoc iure nostro debito et con sueto. Siquis vero de officialibus nostris, vel quicunque fuerit, dictam ecclesiam in his impedire presumpserit vel gravare, concedimus et volumus, quod dominus abbas, vel quicunque sint procuratores sepedicte ecclesie, in foro spiritual! ius suum per omnia prosequantur. Ut igitur hec obtineant firmitatem, presentem cedulam sigillo nostro fecimus communiri. Datum anno Domini m. cc. xlviii. infra octavam sanete Agnetis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 81, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/9d918f63-9f56-465e-9fab-927421ac933f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success