Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 237, S. 195
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 237, S. 195


Ego Merbodo de Bilenstein. Presentibus recognosco et notum esse cupio universis, quod Merbodo de Breydenburn omnia bona sua sita in villa Metzilswanden in agris, pratis, pascuis, silvis, rubis, aquis, terris cultis et incultis, cum per- tinentiis ac iudicio omnibusque proventibus eorundem quocum- que nomine appellentur, que a me tenuit tytulo feodali, michi de bona voluntate sua legitime resignavit. Que quidem bona singula et universa dedi in proprium religiosis viris abbati et conventui in Ottirburg Cysterc. ordinis pro omnibus bonis eo- rum sitis in villa Nunkirchen , que ad officium operis eorum pertinebant, tredecim talentis Hallens. mihi ab ipsis in inte grum persolutis, concambium faciens cum eisdem. Et cum ei tlem Merbodoni pro resignatione debiti sui feodi gratam in
186
tenderem facere recompensam, prescripta omnia bona in Nun- kirchen una cum tredecim talentis Halleos. antedictis sibi con- cessi iure feodali perpetuo possidenda. Ut autem prenarrata omnia robur obtineant debite firmitatis sigillum meum duxi pre- sentibus apponendum. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxxv. circa festum beate Gertrudis virginis. Testes huius facti sunt Conradus de Wartenberg et Wernherus frater eius dictus Kolbo.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/bb9ef14b-ca79-417b-aecc-6ca3f80e995f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success