Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 228, S. 184
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 228, S. 184


Nos Heinricus comes irsutus de Nova Beinborg et Alheidis nostra collateralis, nos etiam Emicho canonicus maioris ecclesie Wormat. Universis presentes litteras inspecturis volumus esse notum, quod nos bona nostra sita in villa Gundramisheim, vi delicet centum quinquaginta iugera agri campestris, quorum duo sunt prata, duas curias, unam in Gundramisheim, aliam in Onisheim, cum omnibus ipsorum pertinentiis et iuribus, et ni- chilominus liberas ab omnibus censibus preter censum infra scriptum; insuper quatuordecim iugera vinearum, que dictis bonis antiquitus attinebant; item quinque iugera vinearum et dimidium, que iure proprietatis hahuimus hucusque a domina de Ebernstein, religiosis viris . . abbati et conventui de Otter burg Cysterc. ordinis, cum omni iure, quo dicta bona possedi- mus ab antiquo, communicata manu parique consensu vendidi- mus pro trecentis quinquaginta libris Hallens., quos ab ipsis nos fatemur plenarie recepisse in pecunia numerata. Dicta vero bona cum omnibus ipsorum libertatibus, iuribus sive pertinen tiis coram sculteto et scabinis ville prefate libere et sollempni- ter resignavimus.. abbati et conventui supra dictis : renun- tiantes nichilominus omui actioni et iuri tam canonico quam civili, omnique privilegio iam impetrato vel etiam impetrando, per quod predicti a nobis sive a nostris heredibus in repetendis vel appropriandis sibi bonis prefatis in futurum, de iure sive de facto, possent vel deberent quomodolibet impulsan. Nos vero Alheidis predicta ad maiorem cautionem . . abbatis et conventus predictorum fatemur publice in his scriptis, nos in bonis pre- missis non fuisse aliquando nec esse dotatam, nec ratione dotis sive donationis propter nuptias habere in eisdem bonis penitus nichil iuris, nec in ipsis ullo tempore ius aliquod habuisse. Nos
175
etiam Symon cantor maioris ecclesie Wormat. germanus pre- dictorum H.. comitis et E.. canonici licet in bonis prehabitis nullum omnino ius sive commnnionem haberemus, sepedicto- rum tamen .. abbatis et conventus cautele et utilitati semper fideliter providentes, coram sculteto et scabinis memoratis pro- fessi sumus manifeste et profitemur, nichil proprietatis aut iuris in eisdem bonis habere aut aliquo tempore habuisse. De bonis autem prenotatis dabuntur annuatim in censum quinque solidi Hall, et dimidia ama vini hunatici dominis et ecclesia sancti Petri Wormatie, et dominis de sancto Andrea ibidem duo de- naria Wormat. Profitemur etiam in his scriptis, quod consti- tuimus dictis. . abbati et conventui in subpignore omnia bona, que habemus in Freymersheim communia una cum fratre nostro S. cantore predicto pro duodecim maldris siliginis Wormat. mensure, liberi census nomine annuatim ; tali adiecta condi- tione, quod, neque per nos, neque per aliquem alium de no- minatis bonis exactiones qualescunque, precarie, hospitia seu aliqua alia servitia requirantur, immo a talibus immunes erunt penitus et soluti. Preterea si secus contra eos factum fuerit, respectum habebunt ad subpignus superius nominatum, ut se penitus exonerent ab huiusmodi gravamine sive dampno. Testes autem huius resignations et facti sunt Heinricus dictus Ruwe scultetus, Herbordus dictus Raspe, Theodericus dictus Driquart, Iacobus, Nibelungus, Bruno, Dydericus, Gerhardus, Iacobus, Volzo et quam plures alii fide digni. Ut autem premissa omnia robur obtineant debite firmitatis, sigilla nostra, una cum sigillis fratris nostri S.. cantoris predicti, et domini Gerhardi prepositi sancti Pauli Wormat. fecimus litteris his appendi. Nos vero cantor et prepositus predicti premissa omnia dicimus esse vera, et ad petitionem predictorum sigilla nostra presentibus appen- disse in testimonium veritatis. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxxiii. die Margarethe virginis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 228, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/4f4220f3-290a-4d45-b60a-8dfd166befc0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success