Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 82, S. 71
In nomine sanete et individue trinitatis, amen. Notum sit universis Christi fidelibus presentis scripti seriem inspecturis, qua- liter ego Heinricus dictus Hellecrappo civis Wormat. salubri inductus consilio ad providendum anime mee saluti elegi habi- tationem usque ad terminum vite mee apud ecclesiam de Otter barg, quemadmodum et pater meus carnalis .. felicis memorie ibidem dinoscitur habitasse; non tamen ut ordini sim astrictus, sed ut in habitu congruo atque decente illic de bonis meis vi vant et regam vitam meam secundum consilium abbatis loci illius, proponens uxorem meam Elizabet illic in vicino iuxta eiusdem abbatis consilium collocare, facta tamen prius de uni versis bonis meis a Deo michi concessis tali ordinatione cum liberorum meorum et iam dicte Elizabet coniugis mee bona voluntate et consensu per omnia accedente. Igitur universa bona mea, que habeo et que in posterum conquisiero in Kirchheim iuxta Karlebach et in Bockenheim, et que forte sive in iam- dictis villis sive in aliis locis, postquam ad ecclesiam in Otter- burg declinavero, sim empturus, eidem ecclesie in Otterburg pro remedio anime mee ac salute animarum parentum meorum et omnium amicorum meorum liberaliter dedi et in manus ve- nerabilis domini Wilhelmi, nunc abbatis in Otterburg, commu- nicata manu omnium puerorum meorum et prefate Elizabet, nunc uxoris mee, in presentia civium Wormatiensium et alio- rum honestorum virorum sollempniter resignavi post meam et Elizabet coniugis mee mortem a supradicta ecclesia in Otter- burg pleno iure in perpetuum possidenda, reservata michimet
62
de bonis meis mobilibns libera potestate, de ipsis, quod mihi tam in vita mea quam post obitum meum placuerit, ordinandi. Si autem intestatus, quod absit, decessero, heredes mei nul lum habebunt ius, dictam ecclesiam de Otterburg pro bonis meis mobilibus, que tunc reliquero, infestandi. Item omnes ne potes meos utriusque sexus, tam genitos quam gignendos seu heredes censuum meorum, videlicet quatuor librarum et dimidie Wormat. que de curia nunc Heinrici Richeri, sed quondam Ruperti mihi solvuntur; ut si ante obitum meum quisquam liberorum meorum decesserit, illius pueri me defuncto accipiant de predictis censibus portionem, quam ipsorum parens, si tunc viveret, fuerat accepturus; quos utique census meó usui usque ad vite mee terminum reservavi. Preterea quandam aream, sitam Wormatie iuxta superiorem curiam ecclesie in Otterburg apud sanctum Magnum, et quosdam agros sitos in campo bur- gensium circiter iurnales undecim vel paulo plus mee potestati, ut de ipsis quod voluero faciam, reservavi. Item de domo iuxta pullum et de apotheca sita retro parochiam sancti Johannis spectantibus precise ad Elizabet uxorem meam, ipsa libere quod sibi placitum fuerit, ordinabit, heredibus meis nichil iuris ha- bentibus in eisdem, et insuper proventus unius prebende in Nuhusensi ecclesia servient eidem uxori mee Elizabet ad perpe- tuum sue vite, nec aliquis heredum meorum quidquam iuris habebit in eadem prebenda. Post obitum tamen eiusdem uxoris mee libera erit ab huiusmodi pensione ecclesia Nuhusensis. Item quinquaginta maldra siliginis, que ecclesia in Hagen iuxta Bolandiam michi solvit annuatim Wormtie presentanda, meo usui, quamdiu vixero , reservavi, que post obitum meum ad eandem ecclesiam in Hagene libere revertentur. Item xxi. maldra silignis apud ecclesiam monialium in Frankendal mee retinui potestati; de quibus septem maldra eidem ecclesie post obitum meum vacabunt, sed alia quatuordecim ad me proprie- tatis iure spectant, et de eis possum, quod voluero, ordinare. Item ecclesia Hornbacensis sexaginta maldra siliginis et duas carratas vini; ecclesia quoque Nuhusensis duas carratas nigri vini et markam Coloniensem michi annuatim, quoad vixero, ministrabunt: que omnia Olio meo Heinrico canonico Nuhu sensi, si mihi superstes fuerit, cedent usque ad vite sue termi num percipienda; et eo defuncto predicta sexaginta maldra siliginis et due carrate vini ad ecclesiam Hornbacensem, et
63
due carrate nigri vini et marca Cokmiensis ad ecclesiam Nuhu- sensem libere et absolute redibunt ; ita quod post mortem meam et eiusdem Heinrici filii mei nichil iuris in iam dictis pensioni- bus meis heredibus relinquatur. His accedit, quod preter supra- notata universa bona mea hereditaria, tam intra civitatem Wor- matiensem quam extra sita, inter omnes liberos meos distribui concorditer et amice, et ea ipsis in eorum potestatem pro censu annuo reservavi; ita quod unusquisque ipsorum unum cappo- nem in festo Martini de curiis et censibus intra civitatem sitis et duo maldra tritici et duo maldra siliginis et unam carratam vini de bonis exterioribus in singulis annis solvit ; vinum qui- dem apud Bertheim, annona apud Wormatiam est presentando hac conditione adiecta, quod me vivo nullus eorum bona sua a me ad ipsum devoluta vendere et obligare poterit absque meo consensu. A censu vero iam predicto iidem pueri mei post meum obitum erunt omnino liberi ac soluti.
Huius vero rei testes sunt: Wernherus prior et Gerhardus cellerarius, frater Heinricus de Curia, et frater Hermannus de Otterburg, Cunradus de Wolviskele, et Conradus quondam re- gine notarius, canonici maioris ecclesie Wormatiensis, et Har- tungus decanus sancti Andree, Wolframus miles, Eberhardus magister civium, Conradus Dyrolfi, Heinricus Richeri, H ... Cypura,' Wernherus Militellus, Wasicho et Conradus Geldere, cives Wormatienses, et alii quam plures.
Ut autem premissa mea ordinatio, cui ut predictum est ac cessit per omnia omnium puerorum meorum et sepedicte E. uxoris mee liberalis consensus, firmiter in suo robore perse- veret, . . cives Wormatienses, coram quibus ipsa est ordinatio publicata, presenti pagine sigillum civium ad mearum precum instantiam fecerunt appendi in testimonium ac memoriam pre- missorum. Acta sunt hec anno Domini m. cc. xlviii., xii. kalend. novembris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/be2ef6d3-365b-4757-bc7b-e145ae248ec0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success