Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 322, S. 279
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 322, S. 279


Nos Albertus, Dei gratia Romanorum rex semper Augu stus. Ad universorum sacri imperii fidelium notitiam volumus pervenire, quod dissensionis materiam, que inter honorabiles et religiosos viros.. abbatem et., conventum monasterii de Otderburg ex una, et prudentes viros consules et cives univer sos de Lutra, fideles nostros, ex parte altera vertitur super duobus vivariis, videlicet in ripa Eselsfurt sub villa Gerswilre sitis, consopire volentes, partes ad presentiam nostram voca- vimus, et inquisitione ex utraque parte habita super dictis viva riis, predictas partes, nobis consentientes voluntarie, concor- davimus et complanavimus, mediante consilio nostrorum prin- cipum et fidelium in hune modum. Volumus siquidem, quod omnis rancor hactenus inter dictas partes habitus penitus con- quiescat, sed in amicitia et sinceritate animorum vivant et ma- neant sicut prius, et., abbas et., conventus libertatibus, iuri- bus, defensione et consuetudine, quibus antiquitus in civitate Lutrea gaudebant in antea, gaudeant et fruantur, et dicta duo vivaria reparent et reficiant, et nichilominus de habundatia po stre gratie regalis proprietatis titulo possideant et possidere debeant perpetuo pacifice et quiete. Et quia dicti.. abbas et conventus duas domos cum duobus cellariis, unam videlicet dictam zum Steynen Huse ex opposito ecclesie, et aliam dictam zum Ziegelhove in Lutrea habere noscuntur, volumus, ut in recompensam dampnorum, que in destructione vivariorum su- stinuerunt predictorum per cives Lutrenses, quotienscunque vel quantumcuuque voluerunt, clauso uno cellario, in alio vinum suum sine Ungelto et impedimento quolibet propinan faciant sive vendi, et ad easdem domos suas, seu monasterii sui homi nes, qui non sunt, nec fuerunt cives Lutrenses, locare possint ibidem sine stura, exactione et servido permansuros; qui ho mines locati taliter etiam gaudeant libertatibus, defensione et
270
iuribus civium de Lutrea. Ut autem dicta animorum inter.. abbatem suumque conventum et cives Lutrenses sinceritas fir- mior perseveret, volumus, ut memorati . . abbas et conventos omnes excommunicationis et interdict! sententias occasione duo- rum vivariorum in cives Lutrenses, parochiulem ecclesiam et in alia bona latas, absque laboribus et expensis civium Lutren- sium, revocari et relaxari faciant et procurent. Quecunque vero partium contra premissa venerit vel ea infregerit in parte vel in toto, careat nostra gratia et nostram gravem indignationem se non dubitet incurrisse. In quorum omnium premissorum te stimonium banc litteram exinde conscribi et magestatis nostre sigillo fecimus communiri. Datum in Frankenfort vii. idibus iunii, anno Domini m cccvi. regoi vero nostri anno viii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 322, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/da5ddda3-7328-462b-83c7-12f183d970f3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success