Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 130, S. 111
Viris religiosis pariter et discretis abbati et conventui in Ottirburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, frater Hugo, mi- seratione divina ecclesie sanete Sabine presbyter cardinalis, sa- lutem in Dei filio Iesu Christo.
Religionis favor, sub qua virtutum Domino deservitis, nos ferventer inducit, ut illa gratia vos prosequamur, qua vobis Deum timentibus noscitur oportunum. Sane discretioni vestre cupimus esse notum, quod venerabilis pater, episcopus Vicco- nensis, ecclesie vestre zelator peritus et amator, apud dominum nostrum summum pontificem et nos efficaciter laboravit et fre quenter institit, ut indulgentiarum omnium, quas pro acceden- tibus ad vestram ecclesiam in anniversario dedicationis et in quibusdam sanctorum festivitatibus ab aliquibus archiepiscopis
102
et episcopis obtinetis, confirmationem ab modem summo ponti fice impetret; sed Romane curie consuetudine repugnante, que non consuevit indulgentias Luiusmodi confirmare, 4juod petiit obtinere nequivit, licet cum multa precum instantia petierit humiliter et frequenter. Valent tamen huiusmodi indulgentie et iuste et rationabiles existunt, sicut idem summus pontifex vive vocis nobis respondit oraculo, et robur in se continent firmitatis, cum de consensu dyecesani episcopi conceduntur. In cuius rei firmitatem presentes litteras vobis mittimus, nostri sigilli munimine roboratas. Datum Anagnie, v. kalend. maii, pontificatus domini Alexandri pape iш. anno vi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 130, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/c14c0575-0698-4982-b3b8-0265004e006d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success