Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 214, S. 172
Ego Conradus de Wartenberg et uxor mea Agnes. Litteris presentibus recognoscimus, nos curiam nostram in Ganenbach et omnia bona, que ibidem habuimus et possedimus, dédisse in presentia sculteti et scabinorum in Aisenzen domino Marquardo et uxori eius L... de Friesenheim, et eandem curiam cum omnibus bonis censualibus in curiam iurisdiclionis dominorum de Otterburg in villa Alsenzen sitam libertasse a nobis et a Wernhéro Kolbone fratre nostro ab omni iure advocatitio seu cuiuslibet servitutis aliis incolis eiusdem ville imposito vel etiam imponendo, nec non et exonerasse ipsam curiam a iure feodali a nobilibus dominis F. . . et G ... comitibus de Liningen de triginta sex maldris spelte per recompensam de bonis nostris in Ichenbach ipsis factam, excepto nostro vivario et molendino. In testimonium et robur omnium premissorum, renuntiatis om nibus exceptionibus iuris canonici et civilis, seu litteris impe- tratis vel etiam impetrandis, quibus pretacta omnia et singula possent irritari vel impugnan, presentem litteram nostro sigillo et sigillo fratris nostri Wernheri duximus roborandam. Ego Wernherus dictus Kolbo fateor et protestor, me presentibus libertasse curiam in Ganenbach cum omnibus attinentiis supra dictis ab omni iure advocatitio, ut in pretactis, et in testimonium veritatis et debite firmitatis meum sigillum presentibus apposu- isse. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxix.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/3cc99950-18dd-4fb5-be10-897d9ad5d513/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success