Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 204, S. 162
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 204, S. 162


Nos Mechtildis magistra totusque conventus sanctimonia- lium monasterii Vallis sanete Marie iuxta castrum Hoenfels, ordinis Premonstr., Mogunt. dyecesis. Universis volumus esse notum, quod nos habito consilio patrum nostrorum venera- bilium domini Volmari abbatis ordinis de Monasterio, atque domini Wernheri nostri prepositi, nostre ecclesie provisorum, dilecto nostro Friderico sculteto de Rockenhusen sex solidos Wormat. denariorum nobis provenientes amiis singulis de mi nuta decima curie dominorum de Otterburg in Mazholders- bach absque diminutione vel qualibet augmentatione dedimus et vendidimus infra pascha et penthecosten annis singulis no mine et vice nostri perpetuo colligendos in curia superius memorata. In testimonium premissorum nostri conventus sigil- lum ac predicti domini V... abbatis sigillum presentibus du- ximus appendendum. Nos Volmarus abbas de Monasterio ad petitionem predicti conventus nostrum sigillum apposuimus presenti scripto. Actum et datum anno Domini m.cc.lxx.vii.
153
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 204, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/c295caa1-a7b3-40ae-bcfa-bffb24fdc374/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success