useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 132
Signature: 132

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
134. Siegfried von Hoheneken urkundet, dass Anzo von Schwanden dem kloster Otterberg sein vermögen überlassen habe. 1260.
Source Regest: 
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 132, S. 112
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 132, S. 112

    Graphics: 
    x

    Ego Syfridus de Honecken advocatus in Swanden, ac quon dam in Lutra civitatis regie scultetus. Cum pias providorum hominum actiones cautum est scripture testimonio in perpetuum roborare, ne oblivionis caligine subrepente ab humana memoria processu temporis elabantur; eapropter innotescere cupio pre sentium tenore tam presentibus quam futuris, quod in sculteti Iohannis, vicegerarii mei in Nunkirchen, et aliorum scabinorum

    103

    presentia constitué Anzo et Ida uxor eius, atque Alberina nurus eiusdem de Swanden, qui absque omni liberorum successione esse legitime <noscuntur, cuncta bona sua in Nunkirchen et in Swanden, sive in agris cultis sive incultis, vel in domorum proventibus villarum earundem, ad ipsos iure proprietatis titulo pertinentia, communicata manu votisque concordibus omnium heredum, effestutatione sollempnizata, in animarum suarum remedium ac omnium progenitorum suorum, nec non et ob reverentiam Marie virginis gloriose, ad opus monasterii in Ottir- burg libere contulerunt, ita ut ad tempora vite sue quieta frui- tione de bonis gaudeant antedictis. Hoc interiecto quod quidam de nepotulis hominum prescriptorum in collatione dictorum bo norum gravi contentione dominum G... magistrum opens mo nasterii memorati, indebite satis atrociter infestabant: qui cap- tata pacis concordia, sicut decet religiosorum vitam laudabilem et probatam magis quam eorum iuris exigentiam, expavescens per amicabilem compositionem silentium reclamationis perhen- niter obtinuit ab eisdem, interposito iuramento et adhibita in testimonium veritatis per annum ab Hermanno de Alsenzen brunnen et Volmaro de Enkenbach fideiussoria cautione, eo ut nulla fraude dicti reclamatores operi in Ottirburg in bonis se- pef'atis molestiam inferre audeant vel presumant. In cuius rei evidentiam et perpetuam firmitatem, ne ab aliquo heredum successore de cetero possit ullus scrupulus presentibus suboriri, ad petitionem Anzonis et suorum heredum meo sigillo hanc litteram roboravi.

    Huius facti testes sunt: dominus Crafto plebanus in Sant- bach, Hermannus de Alsenzerburne, Volmarus de Enkenbach, Iohannes scultetus et fratres eiusdem, Gerwinus scilicet et Her- bordus scabini, Heinricus Bescrodena de Wartenberg, Ludo- wicus Schade, Wernherus scultetus de Munchwilre, Heinricus Schade, Gerlacus Campanarius, Heinricus de Sinttenbach (Fin kenbach ?), Bertholdus scabinus, Heinricus Carnifex de Alsen zerburne, Bertholdus ibidem, Hunfridus et Hunfridus de Swan den, Gerlacus de Santbach, Ludowicus et Richardus de Hem michesbach, Conradus gener sculteti, Reynherus de Balborn, Herbordus de Enkenbach et alii quam plures.

    Actum et datum anno m.cc.lx.

    104

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.