Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 40, S. 42
Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus in perpetuum. Notum sit universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, quod Rudewinus miles de Flam- burnen, vir bone opinionis, zelo Domini accensus, curtem Wor- matie sitam, quam cum attinentiis suis a lutta, vidua Heinrici Emeringeris et a liberis eiusdem, scilicet Petrissa, Adelheide, Conrado, Heinrico et coheredibus eorum emptionis tytulo iuste ac rationabiliter adeptus est, communicata manu uxoris sue Massivilie cenobio beate Marie in Otterburg pia voluntate ac libera contulit, et Christum in celo ac genitricem eius gloriosam pro terrenis heredibus, quos non habebant, heredes sibi feliciter eligentes, suis ac parentum suorum animabus in hoc salubre remedium appropriaruut. Hanc igitur prefate curtis donationem coram episcopo et consiliariis Wormatiensibus publice ac sol- lempniter celebratam nos ratam habentes presentis scripti et
33
regalis bulleípatrocinio duximus confirmandam, sub pena gratie ^ . nostre precipîentes, nequis eam in preiudicium Otterburgensis ecclesie aliquatenus infringere presumat. Quod siquis ausu temeritatis attemptaverit, indignationem Dei omnipotentis et nostram se noverit incursurum. Datum Wormatie per manum domini Conradi Metensis et Spirensis episcopi, imperialis aule cancellarii, xvii. kal. aprilis, regnante domino nostro Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo feliciter, amen. Anno incarnationis dominice m. cc. xxii., indictione x.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 40, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/c3cb2cfc-0874-4689-be69-fa9191cfd64f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success