Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 344, S. 306
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 344, S. 306


Iudices Wormatienses. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod in nostra constituti presentia Heinricus et Mechtildis, cives Wormatienses dicti de Sickenhusen, recoguo- verunt et in figura iudicii nostri confessi sunt publice, se manu communicata et unamini consensu sub anno Domini m.cc. nonagesimo sexto feria v. ante festum beati Martini episcopi et confessoris dedisse donatione inter vivos ob animarum suarum remedium religiosis viris . . abbati et conventui monasterii in Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, bona infra scripta, et ea in iudicio Kalstat ipsis publice resignasse proprietatis tytulo perpetuo possidenda. Sunt autem hec bona in primis re tro ecclesiam if. iornales dicti Breidewingarte cum decima; item duo iornales ante Hesele; item duale iuxta Steinacker; item duale iuxta Bäredal; item duale supra Rudolfes reine; item unum iornalem zu Wile; item quinque quartalia supra Heigeren; item duale in Burendal; item duale in Bettendal; item torcular in orto ; item decem solidos censuum de duabus domibus et duobus ortis in Durenkeim ; item unum maldrum in Wattenheim siliginis supra prato dicto in der Quenebach per petue pensionis et decem libras Hallens. in-promto, quam do- nationem innovaverunt coram nobis et eam ratificant presenti bus et in his scriptis. In cuius rei testimonium presentes litte- ras sigillo curie nostre ipsis monachis, ad rogatum coniugum predictorum dedimus sigillatas. Actum et datum anno Domini М.cccЛХ feria vi. post dominicam Letare proxima.
297
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 344, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/c901cead-f3f2-461e-aa12-cdc548263b77/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success