Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 136, S. 116
Reinhardus de Honecken imperialis aule provisor et scul- tetus in Lutra, universique cives ibidem. Noverint universi pre- sentium inspectores, quod dilectus concivis noster Heinricus Faber, divinitus inspiratus bonorumque virorum consilio ductus, ob remedium anime sue quedam bona sua, videlicet tres iur- nales campestres, quorum duo iuxta Hugonem, tertius ex illa parte Leumgruben siti sunt, nec non quinque uncias Lutren- sium denariorum de quodam allodio suo, contra hospitale sito censuales, quod nunc inhabitat Bertholdus sutor, ecclesie in Otterburg post mortem suam contulit ita, si sine liberis dis- cesserit, perpetuo possidenda, si autem liberos habuerit, pre senti cassata donatione, ad ipsos bona supradicta tanquam ad successores legitimos devolventur. Ceterum si sine liberis dis- cesserit, et propinquiores sui predicta bona redimere voluerint, pro redemptione prehabitorum bonorum dabunt viginti libras Hallens. ecclesie in Otterburg supradicte. Ut autem hec rata permaneant, presentem litteram sigillorum nostrorum appensione fecimus roborari. Acta sunt hec mediantibus testibus, videlicet Sygelone de Turri, et Syfrido dicto Langenvelder militibus, Diderico de Wilrebach, sLudewico de Alsbrucken, Hertelone et fratre suo Nurenberger, Lutzone, Baldemaro de Brambach, Hellengero Specht. Anno Domini m.cc.lxii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 136, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/d0a8cc7e-58d1-42c0-8acc-036dcb0f67fc/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success