Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 21, S. 29
Universis Christi fidelibus: Fridericus comes de Liningen salutem in omnium salvatore. Vestre notum fieri volumus uni- versitati, quod dilectus noster Rudigerus de Dynoerstein, signa- tus cruce, cum iam proficisci vellet et liberos non haberet, volens in parte aliqua bonorum suorum heredem habere Deum, censum quem de feodo nostro habuit in curia Sendelborn, mo nasterio de Otterburg in perpetuam elemosinam dereliquit, si de hac jperegrinatione ipsum contigerit non reverti. Evecturus autem in campaniam, qui cum censu debebantur, sicut in ma iori eiusdem curie carta continetur, non renuntiavit, sed suis in Dymerstein successoribus conservavit. Hec per manum et con- sensum nostrum facta presenti carta prefato monasterio confir- mamus. Testes horum Godebertus de Liningen, Fridericus de Frankenstein, Heinricus de Wartenberg. Actum anno Domini
M. CC. xvii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/d2e1e0f7-ed9d-4c63-8c31-c78e6f01886c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success