Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 96, S. 83
Consules universique cives Wormatienses. Ex parte Adel- heidis, vidue Grezingi, et Hertwini filii sui, Hedewigis quoque, et Conradi eius mariti, nostrorum concivium, fuit coram nobis in consilio publice protestatum, domum communibus ipsorum expensis in area quondam Heinrici subcustodis maioris ecclesie dicti Cancellarii edificatam, ad ipsos quatuor, et ad quintam personam, videlicet Iohannem scolarem, filium Conradi et He dewigis predictorum coniugum communiter perlinere, ita quod eis successive morientibus superstites, quotquot fuerint, eandem domum simul habebunt, novissimus autem superstes solus ha- bebit, quo defuncto ipsa domus ad monasterium in Otterburg, ubi prefata Hedewigis sepulturam elegit, libere devolvetur, nec poterit ex nunc in antea quidquam de eadem domo quod predicto monasterio in Otterburg cedat in preiudicium ordinari, hoc adiecto quod si Conradus, Hedewige uxore sua defuncta et Iohanne filio suo ante quam intret religionem, sicut pro ipso voverunt parentes, etiam mortuo, a domo separari noluerit, i Ili qui tunc fuerint secum eiusdem domus participes, ei pro sua portione quatuor libras Wormat. assignabunt, et sic erit ab ipso domus penitus absoluta, que tamen post obitum aliorum
74
duorum superstitum cedet absolute ecclesie in Otterburg supe- rius annotate, nec in ea ceteris heredibus iuris aliquid relin- quatur. In quorum testimonium ac memoriam presens scriptum sigillo civitatis duximus roborandum. Anno Domini m. ce. LI., tiii. idus februarii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/d32f62c1-e9a5-410c-891c-76500945126f/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success