Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 308, S. 269
Iudices Wormat.. Ad universorum notitiam volumus per- venire, quod in nostra constituti presentia Conradus dictus Brunkappe de Gundramisheim et Gerlacus de Flersheim re- cognoverunt et in figura iudicii confessi sunt publice, quod su per lite seu discordia, quam habuerunt iamdudum contra reli giosos viros dominos. . abbatem et . . conventum monasterii in Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, super bonis sororis Agnetis, relicte Baldemari de Onesheim, se iustam cre- debant habere actionem, et quod informati per amicos eorum sciunt, se iniuriam manifeste fecisse religiosis antedictis super bonis memoratis, et promiserunt publice coram nobis, quod huiusmodi iniuriam ipsis illatam per eos, per se et amicos eo rum apud dominos . . . abbatem et . . conventum et eorum monasterium in Ottirburg perpetuo volunt deservire, supplian tes intime eisdem religiosis, ut ipsis ignoscant iniuriam supra- dictam. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo curie nostre ipsis . . abbati et conventui ad rogatum Conradi et Ger- laci predictorum dedimus sigillatas. Actum et datum anno do- mini m.ccc.iiii. feria ii. post dominicain Vocem lucunditatis próxima, presentibus discretis viris Iacobo cappellano in Nun- nenmunster, Heinrico cappellano in Kirsegarten, Iohanne ple bano de Gundramisheim, fratre Conrado in Hochheim, Heinrico Rucheren, Petro Burnknappen, Volzone et Volzone de Onis
17 *
260
heim et pluribus aliis probis et honestis, pro testibus ad pre- missa vocatis et rogatis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 308, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/20ef0117-366d-4389-b5bc-8578739d0d09/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success