Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 26, S. 32
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 26, S. 32


Heinricus, Dei gratia decanus, et Suenegerus cantor maio ris ecclesie in Wormatia, iudices a domino papa delegati super causa, que vertebatur inter.. abbatem et.. conventum de Ot terburg ex una parte, et Eberhardum militem et fihos eius Arnoldum et Wühelmum de Lutra ex parte aba. Notum fieri
23
volumus oniversis posteris ac presentions, quod querele, que inter eos erant, in hunc modum sunt sopite: Abbas et con- ventus de Otterburg remiserunt illata sibi dampna per milites, quos locaverant predictus E. . . et filii sui apud villam Santbach, et novem malt. siliginis, que compulsi sunt eis dare . . abbas et sui, quasi pro decima novalis, quod fecerant infra terminos parochie illius. Ex alia parte Eberhardus et filii sui pro se et suis coheredibus vel heredibus remiserunt querelas, quas ad- versus claustrum habuerunt, videlicet de aqua ex stagno clau- stri emissa, de aqua ad molendinum claustri in Santbach de scendente, de lignis succisis in nemore Eberhardi, ut nullam de ce tero querelam moveant super his adversus claustrum. Quia vero Cysterciensis ordo privilegium habet a domino papa, ne dent de novalibus suis decimas, si ve propriis manibus sive sumptibus ad culturam inculta redigant, consenserunt praedictus E ... et filii sui A ... et W ... pro se et suis heredibus in perpetuum, quod de novalibus, que iam coluerunt, sive que in posterum in parochia Santbach sunt culturi, sive per se sive per colonos alios, quos pro fructus quantacunque parte condu- cunt, decimas millas exigent; ita tamen, si terras novalium colonis non dederint in hereditatem. Quod si fecerint, quartam decime, que se contingit, exigent a colonis. Querela super carrata feni, quam ecclesie de Santbach ex pratis domini E.... deberi asseruerunt,.. abbas et sui de quatuor iugeribus iuxta Otterbach, quidquid veritas inquisita repererit, ratum erit. Ho rum testes sunt: Iohannes abbas Monasterii, Landolfus canoni- cus Wormatiensis, magister Volmarus plebanus in Dyrmestein, Marquardus de Wunnenberg, Burkardus de Friesenheim, Hein- ricus de Muleubach, quorum consilio compositio hec facta est. He�? ut rata sint, sigillis nostris confirmata sunt.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/e320e7e4-fbf1-4719-a19d-198a90303b5c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success