Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 3, S. 12
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 3, S. 12


In nomine sancte et individue trinitatis. Omnibus Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, Philippus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus perpetuam in Domino salutem et subscriptorum cognitionem. Sicut plerumque tene- bris ignorantie bene gestorum claritas obscuratur, sic etiam e diverso ubi lux veritatis emicuerit, totius erroris seu fraudis caligo detecta fugatur. Eapropter ne a nobis recte statuta que- ant aliquatenus per oblivionem convelli aut minui, notum pa- lamque esse volumus, quod nos domino Stephano abbati vene- rabili et primo Otterburgensis cenobii abbati suisque successo- ribus illique ecclesie census provenientes de hereditaria terra, que pertinet ad ecclesiam Otterburg in villa Bishovesheim, qui nostri iuris erant, sed eos Wernherus de Bolandia a sede nostra in beneficio tenebat, annuente ipso Wernhero, qui predii ipsius advocatus erat, ex consilio et beneplacito totius familie nostre absolute contradidimus, et proprietatem eiusdem terre, que ad nos spectabat, predicte ecclesie et eius gubernatoribus perpetuo libertatis iure contulimus, aliamque terram in Rode paris utilitatis eiusdemque taxationis a predicto abbate et sua ecclesia recepimus. Sed ne huiusmodi concambium, utriusque partis consilio et assensu compactum, aliquam refragationis pe- stilentiam a posterum nostrorum vi vel alio ingenio patiatur, confirmationis paginas karacterum nostrorum impressione sig natas contra omnium obvenientias incursuum reservandas utrius que damus et accipimus, ut quicunque deinceps ecclesiasticorum seçulariumve hominum hanc conventionem quolibet modo im pugnare vel labefactare presumpserit, ab ecclesie communione se noverit separandum, dignasque prevaricationis sue penas coram summi iudicis examine excepturum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis m. e. lxx. iii., indictione vi., in civitate Wormatiensi, imperante domino Friderico serenissimo Roma- norum imperatore Augusto, anno regni eius xxш., imperii autem xx., archiepiscopatus nostri anno vi., sub presentia et testimonio honorabilium virorum, quorum hec sunt nomina: Arnoldus Trevirensis archiepiscopus, Cunradus Wormatiensis electus, Arnoldus maior prepositus in Maguntia, Rapoto, Spi- rensis electus, Gotfridus cancellarius imperatoris, Wortwinus
3
notaríus, Emicho sancti Pauli in Wormatia prepositus, et Gernotus maioris ecclesie Wormatiensis decanus, et multi alii de clero ; de laicis vero Wernherus de Bolanden, eiusdem predii advocatus, comes Emicho de Lioingen, Irsutus comes, comes Heinricus de Dietse, Waltherus de Husen, Gerhardus maior advocatus Colonie et alii quam plures.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/e6dcdfbf-354c-45a2-ac7f-f4a4f54e9d91/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success