Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 283, S. 240
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 283, S. 240

Frater Wernherus de Luterburg, commendator domus Theu- tonice apud Marpurg, ceterique fratres eiusdem domus. Coram universis recognoscimus et publice proßtemur, quod cum com mendator ceterique fratres nostri ordinis in Flersheim, necessi tate cogente, iusto venditionis titulo Mechildi reliete quondam Gerlaci dicti de Colonia et suis heredibus quadraginta maldra siliginis Wormat. mensure reddituum annuorum vendiderint pro quinquaginta marcis puri argenti ipsis persolutis super octoginta et quatuor iugera agrorum in terminis predicte ville sita, que predicte Mechildi et suis heredibus pro subpignore sunt locata, singulis annis infra duo festa assumptionis scilicet et nativitatis beate Marie virginis cum nostris vecturis et expensis ad civi- tatem Worm, cum integritate debita presentanda, sicut in in strumento super venditione ista confecto plenius continetur. Nos huiusmodi venditionem approbantes et ratam habentes, tenore presentium sigilli nostri appositione munitorum, duximus confirmandam. Datum anno Domini mхce. primo.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 283, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/ed86e57c-607a-40d4-8971-1954be90d903/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success