Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 49, S. 48
Universis litteras istas inspecturis E. decanus maioris ecclesie et D. decanus sancti Andree Wormatie. Notum facimus, quod apparentes coram nobis cellerarius et quidam fratres de Otter burg testati sunt, . . abbatem et conventum suum vendidisse bona sua, que habuerunt in villa, que Hamme dicitur, cum omnibus pertinentiis suis et quatuor equis et decem malter. si
39
liginis ad colendam et seminandam terram, Wernhero et uxori sue Mechtildi de Rockenhusen pro septuaginta talentis Worma- tiensibus. Wernherus quoque cum uxore sua coram nobis con- cesserunt eisdem fratribus et claustro de Otterburg quartam par tem pratorum et insule ad colligendum sibi annuatim fenum, salices, harundines, spinas, ligna et huiusmodi abinde quocun- que voluerint devehenda. Insuper promiserunt, quodsi bona Ша voluerint alienare a se vendendo vel alio quocunque modo, ante omnia claustro de Otterburg illa Offerent ad redimendum pro tanto pretio, pro quanto et emerunt; excepto quod si aliquid superedificaverint, illud eis solvent habita estimatione compe ten ti. Si autem contigerit claustrum tunc non posse redimere, cum fuerint alienanda bona eadem, ius tamen illud quarte par tis , quod predictum est, claustro immobiliter permanebit, nec alicui hoc conferre vel claustro auferre valebunt. Testes : Nebe- lungus maior prepositus, Heinricus et Bertholfus canonici sancti Andree. Et nos cum sigillorum nostrorum testimonio et sigillo ipsius .. abbatis de Otterburg ac plerisque aliis hoc testamur. Actum anno dominice incarnationis, m. cc. xxvii., mense augusti.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 49, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/ede7c9f0-5f47-47b7-b265-36d6ffcd44c8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success