Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 309, S. 270
Nos Eberhardus prepositus in Flanheim. Tenore presentium publice profitemur, quod in presentia nostri et sculteti et . . scabinorum ville Flanheim et aliorum fide dignorum constituti Utto armiger de Ufhoven, nec non legittima uxor sua Mechtildis communicata manu resignando subpignora infra scripta publice sunt professi, quod ex causa iuste venditionis teneantur religiosis viris . . abbati et. . conventui de Otterburg annuatim in omnem eventum infra assumptionem et nativitatem beate Virginis decem maldra siliginis Wormat. mensure pensionis nomine assignare. Quam quidcm pensionem antea hospitali in Pinguia assignabant, sed ex causa cuiusdam tractatus per manum procurators eius- dem hospitalis cum resignationibus litterarum super hoc confec- tarum tali pensioni est renuntiatum in presentia .. sculteti et .. scabinorum dicte ville, et in manus religiosorum de Otterburg pleno iure sunt translata. Ita sane quod subpignora apud unum solum heredem successive permaneant, et quidquid de censibus vel precariis in posterum talibus subpignoribus incumberet, pre- dictus Otto vel heres suus teneantur amovere, nec etiam ipse vel heres suus talia bona vendere poterit, alienare vel com- mutare. Sunt autem hec bona pro huiusmodi pensione obli gata : in campo versus Alzeiam in Argendale tria iugera ; item in Wierrichen quatuor iugera; item in via Wanesheim duo iugera; item ante Paffenwingarte duo iugera. Item in alio campo Eingozzer Wege duo iugera; item inferius iuxta ean- dem viam super fossam unum iuger; item in foramine duo iugera. Hec bona, si predictus Utto vel heres suus in pre- scripta pensione negligeos inveniretur, religiosi de Otterburg sibi usurpare poterunt etappropriare contradictione qualibet non obstante. In cuius rei testimonium ad petitionem prescripto- rum coniugum Uttonis et Mechtildis et procurators hospitalis de Pinguia nostrum sigillum presentibus est appensum. Da tum anno Domini m.cc�?iiii. infra octavam ascensionis. Fide- iussores de warandia Anzo et Arnoldus dictus Harnikel, et Philmannus Stahel.
261
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 309, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/3284b64f-b582-4244-99da-bdd1e4d76b42/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success