Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 375, S. 339
In nomine Domini, amen. Noverint universi presentium inspectores et auditores, tam presentes quam futuri, quod ego Elizabet de Dorenkeim, relicta quondam Bechtoldi de Uncke- stein, locavi Anne de Retersheim et suis heredibus omnia et singula bona sive iugera infrascripta, per eam seu eiusdem heredes annuatim colenda in terminis ville Retirsheim predicte situata, pro annua et perpetua pensione quinque maldrorum siliginis mensure Spirensis, michi meisque heredibus ante do- mum, quamcunque eidem Anne vel suis heredibus in villa Durenkeim predicta assignandam, danda, solvenda et presen- tanda suis vecturis, laboribus et expensis, grandine, exercitu, sterilitate, seu quacunque alia frugum decrescentia non ob stante, singulis annis infra duo festa, assumptionis videlicet et nativitatis beate Marie virginis gloriose. Situs autem bonorum sive iugerum talis extat. Primo in campo versus villam Mec kenheim tria iugera apud dominos de Summo ; item in Lutil- gewanda unum iuger apud dominos de Summo; item in campo versus Ginninheim if. iuger an den Hohineckeren, consulta- neum sorori Gude; item duo iugera de quadraginta iugeribus prope pontem versus vie Elrestad ; item unum iuger, tendens super viam Elrestad apud monachos de Otterburg; item super altitudine unum iuger apud Russin; item in der Birkenge wanden unum iuger apud monachos de Otterburg; item duo iugera uber Elresteder Weg iuxta monachos de Otterburg eos- dem ; item duo iugera in der Birkengewanden prope monachos de Otterburg prefatos; item unum iuger versus Meckenheim apud dominos de Summo an dem alten Wege; item poma- rium unum seu ortum arborum iuxta Eiswerden; item unum iuger vinearum iuxta Ebelinum scultetum: ad que bona sive iugera dicta Anna duo iugera agri campestris anme Hauge sita pro melioratione seu assecuritate maiori solutionis et pre
330
sentationis annue pensionis quinque maldrorum siliginis huius modi michi ac meis heredibus tytulo subpignoris obligavit. Est autem locatio et subpignorum obligatio bonorum sive iu- gerum huiusmodi tali conditione ordinata per nos hincinde et confecta, quod si dicta Anna aut eius heredes in solutione et presentatione annue et perpetue pensionis huiusmodi aliquo anno negligentes inventi fuerint aut remissi, quod extunc ego vel mei heredes bona sive iugera sibi per me hereditarie lo cata, una cum duobus iugeribus subpignoratitiis prefatis, tol- lendi, quod vulgariter ofholen dicitur, ac in usus meos (con- vertendi) habebo seu habebunt liberam facultatem, contradic- tione prefate Anne aut suorum heredum qualibet non obstante. Prefata etiam bona sive iugera semper apud unum manebunt heredem et penitus indivisa. In quorum omnium et singulorum testimonium sigillum venerabilis patris in Christo domini Dyt- zonis divina clementia abbatis monasterii in Lympurg, Spirensis dyecesis ordinis sancli Benedicti, ad preces nostras presentibus est appensum. Nos quoque Dytzo abbas monasterii in Lympurg predictus ad preces et rogatum Elizabet et Anne sigillum no strum presentibus duximus apponendum in testimonium omnium premissorum. Datum et actum anno Domini m.ccc.xxi. feria j v. infra festum penthecostes.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 375, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/f26ec9f7-6705-45a6-b63b-2d70f2be182b/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success