Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 357, S. 318
Nos Ditzo, nepos quondam Alberonis, et Altrudis uxor eiusdem legitima, nec non Mechtildis dicta Crucemecheren, soror eiusdem Ditzonis, cives Oppinheimenses. Recognoscimus hoc tenore in publico confitentes, nos et consequenter heredes nostros daturos ac dare debere religiosis viris domino . . abbati et conventui monasterii in Ottirburg annuos et perpetuos red- ditus sex maldrorum siliginis, quos redditus eis anno quovis in omnem eventum per mensuram Wormatiensem in bonis et siccis granis inter Testa duo assumptionis et nativitatis beate Marie virginis ante domum ipsorum nobis ostensam nomine intra Oppinheim presentare tenemur per nostros labores peri- cula et expensas. Et quia domicilium, quod zu deme Roden- kolben dicitur, quodque Heilmanni est, filii Iacobi dicti Bru ning, pro dictis ipothecatum redditibus absolvere volumus ac liberum reddere per commutationem assignationis ipsorum red- dituum dictis dominis . . abbati et conventui pro cautela red- ditionis et presentationis ipsorum faciende, sicut predicitur, duodecim iugera campestris agri, sita in una petia in terminis ville Dienenheim, que clavata sunt, quod dicitur gesluszelt, qui- bus consultanei sunt Iohannes miles dictus zu Gimensheim, et relicta Conradi quondam dicti Wisze, atque mansus dotalis ec- clesie dictus Wydemhube, subpignoris et ypothece nomine ob- ligavimus, et his obligamus etiam scriptis; ita quod si redditus ipsos aliquando reddere ac presentare neglexerimus modo et ordine supradicto, iidem domini statim ex tunc tollere, attra- here sibi poterunt eadem iugera, quod ufholen vulgariter no minatur, eaque suis usibus tamquam res applicare proprias, nostra seu quorumcunque heredum nostrorum contradictione nichil in contrarium valitura. In testimonium itaque premisso- rum omnium et singulorum sigillo civitatis Oppinheimensis ro- gavimus, et rogando impetravimus has litteras robore sigilli civitatis Oppinheimensis penduli solidari. Nos quoque . . abbas et conventos prescripti monasterii Ottirburgensis in prescripta consentientes omnia nec non singula, et predicte subpignora
309
tioni facte nobis in domicilium pretactum, zu deme Rodenkol- ben dictum, renunciantes precise ac simpliciter, cum instantia petivimus dictam seriem prenominati sigilli munimine roborari. Nos itaque Ebirhardus scultetus et . . consules civitatis memo- rate propter prescriptarum instantias personarum sigillum civi tatis nostre huic appendi. scripto mandavimus ad corroboratio- nem omnium contentorum in eodem. Actum et datum anno Domini millesimo ccc.xii. festo sancti Martini episcopi hiemali. Est autem predicta duodecim iugerum pecia sita in monte Die- nenheim, iuxta confines et consultaneos antedictos. Actum et datum est supra.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 357, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/f5343b4a-9ad8-4a89-9aaf-0d42613b22c9/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success