Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 10, S. 17
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 10, S. 17


In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Wolpero dictus abbas Monasterii, ordinis premonstr. notum fieri volumus uni- versis hoc rescriptum inspecturis, quod cum predecessor noster Reimbodo, abbas loci nostri, et qui cum eo tunc temporis dis- pensatores erant loci Berwelphus, Gyselherus, Conradus, pro necessitate et penuria sibi imminente mutassent primum tria ta lenta, et postmodum tria alia a Conrado de Siccamushela, tan
8
dem post decessum abbatis prenominati, cui dominus H... suc cession eodem officio, qui et ipsi oneri tandem abrenuntiavit, nos in paupertatem illam substituti pro angustia debitorum et cottidiano usurarum incremento, cum consilio et consensu con- canonicorum atque fratrum nostrum, allodium quod habueramus in Siccamushela, totum et integraliter cum omni libertate et iure suo vendidimus prenotato Conrado de eadem villa et uxori eius Enciane, qui pro hoc talenta x. nobis addiderunt ad vi., que prius eis debebamus. Abrenuntiantes isti allodio et libere eis pos- sidendum in perpetuum committentes. Et ne ulla eis in poste- rum super hoc calumpnia nasci possit, de consensu capituli nostri factum hoc et scriptum sigillo nostro facimus communiri. Testes : Rudigerus, Walcunus, Sybodo, Herbordus, Herbordus, Bal- dewinus, Wernherus, Folkardus, Helfricus, Ensfridus, Wig- andus. Hii clerici. Conversorum testium nomina hec : Ulricus, Ulricus, Rudolfus, Hunfridus, Brunicho, Godfridus, Reinfri- dus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis m. cc. xii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/f82ed8aa-69c5-4cda-bf52-b89da33c65ee/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success