Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 25, S. 195
Uniuersis Christi fidelibus, audituris tenorem presencium uel visuris Heinricus Comes de Hardekke Burchgrauius in De win paratum obsequium et fidele. Quia beata virgo Maria Cyster- ciensis ordinis est specialis domina et protectrix, tanto studiosius debent omnes fideles ipsum ordinem benefieiis et elemosinis promo- uere, quanto ipsius beate virginis auxilium vniuersi fideles amplius sibi necessarium esse sentiunt ac etiam oportunum. Eapropter con- stare uolumus tenore presentium vniuersis , quod nos pro salute
*) Chmel dipl. misc. p. 95.
182 DAS STI�?TUNGSBUCH
nostra, a�? illustris domine Wilbirgis nobilis comitisse vxoris nostre omniumque parentum nostrorum aminarum remedio cenobio sanctimonialium feminarum Cysterciensis ordinis, quod M e y l a n di- citur, quod nos vna cum honorabili viro domino HeinricodeChvn- ringen concordi uoluntate funáauimus de consensu eiusdem nobilis domine et uxoris nostre bona, que subscripta sunt, liberaliter ac libere dedimus iuxta consuetudinem antiquam ipsius ordinis et eciam approbatam. Videlicet in Livthaker decem talentorum redditus. Et vnam Mageriam. Jus quoque proprietatis de redditibus octo talento rum in Radendorf, que deuota mulier domina Livchardis de Bulch a usque ad obitum suum retinere debuit iure dotis. Promisi- mus etiam XV Modios frumenti et tres Carratas vini eidem cenobio annis singulis nos daturos, pro quibus domina Abbatissa et conventus eiusdem loci res mobiles et peccuniam acceptarunt. Vt ergo hec vniuersa et singula sorores prefati Cenobii libere, sicut a nobis col lata sunt, possideant et quiete, presentem litteram ipsis dedimus sigilli nostri robore et adnotatione testium conmunitam. Testes sunt Hii. Dominus Heinricus Abbas de Sancta Cruce, domi nus Pitrolfus de zwetil. dominus Perhtoldus Abbas de Campo liliorum. Heinricus de Chunringen, et filii eius Heinricus et Hadmarus. Otto de Rastenberch. Wern- hardus deDahsperg. Chvnradus de Kirheperch. Vlricus de Grvnenpach. Chvnradus de Purcdorf. Herwordus de Symaningen. Herwordus de Windekke. Ditricus de Smida. Fridericus de Rosenowe et Alij conplures. Acta sunt hec in Meylan Anno domini M. CC. Lxix. Tercio Idus February In- dictione vndecima.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 25, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/4bc9539c-d51b-4c35-aaf5-4c1e2b0f4d66/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success