Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 10, S. 172
Honorius episcopus servus servorum dei. Dilectis in christo filiabus Abbatisse et conventui Monasterii saneti bernhardi in Chrueg ordinis cysterciensis Pataviensis dyocesis salutem et apostoli- cam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter in christo dilecte filie vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et inmunitates a predecessoribus nostris romanis pontifieibus sive per privilegia seu alias indulgencias vobis et mona
DES Kf-OSTERS ST. BERNHARD. 163
sterio vestro concessas, nec non libertates et exempciones secula- rium exaccionum a regibus et principibus et aliis cbristi fidelibus raeionabiliter vobis indultis (indultas) sicut eas iuste ac pacifice pos sidetis , vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica con- firmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmacionis infrin- gere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Rome aput sanctam Sabinam VI. Kal. Maii Pontificatus nostri anno primo.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/81942013-e5b1-4a6e-99b5-01a3724c760a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success