useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 5
Signature: 5

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Oktober 1266, Viterbo
(Roth.) Cum igitur viderent, nobilis comes Hainricus de har- dekke et memoratus dominus hainricus de chunring quod apo stolica clemencia tarn graciosis arrisibus intenderet ad con- struccionem monasterii in Maylan sicut in privilegiis prescriptis satis notabiliter invenitur, devocione accensi se infatigabiliter fiducia divine remuneracionis de fundando, et quantum erat possibile, eciam de dotando ipso monasterio(se) inlromise- runt sicut in sequentibus demonstratur. (Urkunde Nr. 5. — Dat. Maylan 11. Februar 1269.) (Roth.) Nota diligenter lector, quod fundatorum littera expresse continet, quod de bonis ab ipsis in Maylan datis nichil esset alienandum, eciam quocunque persone sive conventus transfer- rentur. Sed hoc non est servatum, quia fundus in maylan cum suo districtu, qui exlendit se ad duo milliaria, venditus infausta deliberacione dominis de dachsperg cum ccclesia in Rapoten stain, cuius collacio вей iuspatronatus ad maylan, imo postea ad sanctum Bernhardum pertinebat pro uno equo de novcm libris que iam nostris temporibus ad sexcenta talenta Wien- nensium relatione ccrtissima eslimantur. Videns postea Sere nissimus rex Otokarus, cui pro gloria tytulorum suorum dabatur dominium a mari usque ad mare, sedes tarnen regni in Bohe mia, quod novella plantacio in maylan excresceret in salutem, et quasi terebintus mutliplicaret ramos virtutum, cum ipse esset fidelissimus monasteriorum et ecclesiarum promotor ad preces hainrici, nobilis comitis de hardek recepit maylan in defen- sionem seu proteccionem regie potestatis, et privilegiavit ipsum omni iure et libertate et gracia, qua Cyslerciensis ordo actenus est gavisus. Et de hoc est talis liltera. (Urkunde Nr. 6. - Dat. Prag 15. März 1272.) (Roth.) IAttera domini Hainrici de Churning super ecclesia in Rapotenstain. (Urkunde Nr. 7. - Dat. о. O. 17. Febr. 1271.) (Roth.) Notandum, quod in Moyderacz pro nunc tantum denarii serviuntur, videlicet X sol. minus X denariis, cetera in muta, avena, casei, pulli non dantur. Quod forsitan idcirco decrevit, quia ab eo tempore, quo castrum witra ad alienos devenit, ho-
Source Regest: Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 5, S. 161
 







    ed.
    Current repository
    Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 5, S. 161




      Graphics: 
      x

      Uniuersis Christi fidelibus audituris tenorem presencium vel visuris. Heinricus Comes de Hardekke et hainricus de chunring ministerialis au strie salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quia causis secularibus multipliciter occupati non possu- mus continua devocionis et oracionum instancia omnipotentis dei mise- ricordiam inpetrare, opportunum iudicamus, omissiones nostras atque negligencias elemosinarum remedio conpensare. Igitur pro nostra

      152 DAS STIFTUNGSBUCH

      atque uxorum nostrarum domne Wilwirgis illustris comitisse, et domne chunegundis liberorumque eius hainrici, adelhaidis, hadmari et marie salute, omniumque parentum nostrorum anima- rum remedio cenobium sanctimonialium Cysterciensis ordinis, quod maylan dicitur in pataviensi dyocesi concordi voluntate fundavimus dotantes illud possessionibus pro modo facultatum nostrarum, quibus conventus dominarum cum familia sibi necessaria comode sustentari valeat, sicut confectis super bonis eisdem auttenticis confirmavimus instrumentis. Illud specialiter exprimentes, quod universa bona, que eidem loco dedimus, cum omni iure proprietatis, advocacie ac iudi- ciorum tradidimus ad ordinis potestatem, quod nichil omnino nobis aut heredibus nostris de iure conpetit in eisdem, sicut predicto ordini a sede apostolica atque eciam romano imperio est concessum, Excepto duntaxat iudicio sangwinis videlicet pro homicidio, furto, rap- tuque mulierum quod utrique nostrum in bonis, que ipse contulit, prout sibi de iure conpetit, remanebit, cum ipse ordo iudicare non possit in casibus supradictis. Si preterea contigerit, locum eundem discordiarum aut belli tempore casu aliquo dissipari, ita ut conventus -persistere non valeat in eodem, ad quemcunque locum idem cenobium translatum fuerit, ad eundem locum debebunt bona, que contulimus, pertinere. Quod si forte terra fuerit adeo deva stata, quod absit, ut nec ibi, nec alibi earundem monialium conventus possit persistere Dominus abbas de Zw et el, ad quem pertinet filiatio domus eiusdem, de omnibus possessionibus, que loco attinebant iam dicto, ordinabit, quod secundum timorem dei iudioaverit expedire, sicut expressum est in constitucionibus ordinis supradicti. Ita tamen, ut de ipsis bonis nichil penitus alienet. Ut ergo hec universa et sin gula perpetua vigeant firmitate, presentem litteram super hoc confec- tam sigillis nostris curavimus roborare. Acta sunt hec in maylan Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono tercio Idus februarij Indiccione undecima.

      DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 153

      Nos Otakarus dei gracia Bohemiе rex. Dux austrie Sfirie et Karinthie Marchioque Moravie, Dominus Camiolie, Marchie et Egre omnibus in prepetuum. Cum ob omnipotentis dei reverenciam et ho norem loca religiosa non solum a nostris progenitoribus vel a nobis constructa, verum eciam que a christi fidelibus in nostris terris ad eius laudem devocione pia et optato cordis desiderio condita sunt pariter et fundata, velimus specialis tuicionis presidio confovere, spe- rantes eorum, qui ibidem deo serviunt, oracionibus graciam promereri, scire volumus presencium inspectores tam posteros, quam modernos, quod cenobium dominarum religiosarum in maylan ordinis Cyster- ciensis, quod dilectus noster et fidelis heinricus comes de hardek in memoriam salvatoris et eius dulcissime matris virginis gloriose sempiternam ac ipsius remedium anime dinoscitur exstruxisse eo iure et libertate gaudere volumus, qua alia cenobia eiusdem ordinis gaudere conmuniter consweverunt, videlicet quod omnia victualia pro ipso cenobio necessaria, quocumque nomine censeantur, deduci debent libere sine exaccione thelonei sivc mute. Quapropter singulis et uni- versis nostris officialibus, iudicibus ct mutariis districcius inhibemus, nostre gracie sub optentu, ne quis dictas dominas in m ay l an vel ipsius cenobii procuratores ad solvenda thelonia de victualibus eorum debeat vel audeat aliquatenus coartare. Et ut cenobium supradictum huiusmodi libertate deinceps plenarie uti possit, ipsi damus presentem paginam nostri sigilli munimine roboratam. Datum et actum Prage Anno do- mini millesimo ducentesimo LXXII Idus Marcii.

      154 DAS STIFTUNGSBUCH

      Universis hanc litteram inspecturis Hainricus de Weytra ministerialis austrie. Quoniamdiversarum occupacionumdistractionibus inpediti anime nostre salutem procurare per nos, prout expedit, non valemus, salubre ducimus et consultum, ut de bonis a deo nobis col- latis religiosorum divino cultui studiose vacancium necessitatibus suc- curramus, ut et ipsi temporalibus subsidiis sufficienter adiuti fiducia- liter queant intendere sempiternis, et nos per opera supererogacionis que faciunt negligenciarum nostrarum supplementum percipere me- reamur. Hinc tenore presencium protestamur, quod benignitatis spi- ritu inspirati, cenobio sanctimonialium nostre fundacionis inMaylan Jus patronatus ecclesie in Rapotenstain, quod nobis proprietatis tytulo conpetebat una cum domina chunigunde uxore nostra, nec non et filiisHainrico etHadmaro contulimus integre et lib eraliter propter deum pro nostrarum remedio animarum. In cuius donacionis testimo nium et confirmacionem presentem paginam conscribi fecimus et si- gilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec anno domini millesimo ducentesimo LXXI. tercio decimo Kalendas Marcii.

      (Roth.) Item eiusdem littera super bona in Moydracz *). (Urkunde Nr. 8. — Dat. Zwetl 2. Oct. 1270.) Uniuersis hanc litteram inspecturis H ei nric us deCvnringen Ministerialis Austrie Salutem. Cvm a �?reatore nostro corpus et ani- mam acceperimus, et quidquid in hoc mundo temporaliter possidemus, indignum esset, et vicio ingratitudinis arguj deberemus, si ei modica negaremus, qui plurima dedit nobis. Hinc notum esse uolumus vni- uersis, quod pro remedio animarum progenitorum nostrorum et libe- rorum nostrorum ac nostre, pensionem avene, nummorum, pullorum et caseorum, que ad nos iure, vulgariter vorstrecht nominato in villa Moydratz de qvinque prediis pertinebat, cvm consensu heredum nostrorum Cenobio Sanctimonialium nostre fundationis in Ma y l an pia deuocione contulimus iure integro in perpetuum possidendam, vo- lentes nichilominus, quod homines, qui predicta predia pro tempore tenuerint, libere et sine omni prohibitione pro materia ignium suorum

      *) Chmel dipl. misc. p. 114.

      DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 155

      de oostro nemore ligna tollant In cujus rei confirmationem et testi monium presentes litteras conscribi fecimus et sigillj nostri munimine roborari. Acta sunt hec anno domini Millesimo dveentesimo Septua gesimo Sexto. Nonas Octobris, in Zwetel.

      Places
      • Viterbo
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.